- Project Runeberg -  Dissertatio De Pomis Hesperidum /
9

(1702) Author: Johan Lindestolpe With: Torsten Rudeen
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

ro, suâ voce Græci appellarunt μηλα; cum quibus
quoque Joh. Boccacius consentit. (p) Alii, fabulam
explicaturi, dicunt, Atlantem magistratum
gerentem in quandam rerum maximarum aliquando
incidisse difficultatem; qui, cum Herculis
sapientissimi hominis consiliô rem præclare transegisset,
tres oves Hcrculi largitus est: quod munus, ut
ea ferebant tempora, non parum erat
honorificum. Cum vero μηλα & oves essent, &
mala, fructus arborei apud Græcos, locus datus sit
fabulæ. Quidam vero tradunt, â Nymphis
Herculi datas, quod Draconem, pastorem multæ
ferociæ, cecidisset. Alii de hac re ita: Fuerunt
duo fratres Hesperus & Atlas, qui oves flavas
habebant. Hesperus, cum filiam suscepisset
Hesperidam nomine, illam fratri dedit conjugem.
Ex hac Atlas sustulit sex filias, â patre
Atlantidas, â matre Hesperidas dictas. Busiris, Rex
Ægypti, formâ earum captus, latrones misit, qui
eas raptas ad se adportarent. Cum Hercules
adversus Antæum pugnaret, prædones in quodam
horto ludentes puellas rapuerunt, navique
impositas avexerunt. Hercules, perceptâ re de
virginibus, latrones in litore prandentes ad unum
interemit, ac virgines patri reddidit, pro quo
beneficio oves pulcerrimas accepit. Nonnulli
interpretantur, Herculem ab Atlante accepisse
Astronomiæ cognitionem, quam ubi ad Græcos

(p) d. l.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 06:41:17 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/hesperidum/0013.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free