- Project Runeberg -  Historiskt bibliotek / Första delen /
321

(1875-1880) With: Carl Silfverstolpe
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Öfversigt af den Polska Litteraturen med särskildt afseende på den Svenska Historien. Af Xaver Liske

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

11

POLSK LITTERATUR RÖRANDE SVERIGES HISTORIA.

321

nimiaque sui iiducia fervidum, elatum in prosperis, in adversis non
deiectum quidem, sed impotenter ferociens nec satis expendens rerum
humanarum vices, quasi raperet ipsi fortuna, quidquid non tribuit.

N:o 7, se sid. 311.

Litteræ archiepiscopi gnesnensis ad comitem Hatzfeld.

1 Ne farna, quæ crescit eundo aliam ad aures Excelientiæ Vestræ
deferat relationem, ego genuine omnia, quæ gesta sunt describo et
de meis camerariis unum horum oculatum testem mitto. Cum per
multos dies exercitus nostri ad Varsaviam in otio starent, Tartaricus
vero exercitus advenisset, conclusum erat trajicere fluvium Bugum
et omnibus viribus aggredi hostem. Die itaque Yeneris præterita,
quæ fuit 28 Julii missus exercitus Lithuanicus et Tartari versus
fluvium Bugum, exercitus vero, qui erat ad Varsaviam, traiecit fluvium
Vistulam per pontem, et constitit in eodem loco, ubi ante stabat
exercitus Lithuanicus. Rex Sueciæ putans divisum esse exercitum, nec
sciens advenisse iam Tartaros, cum toto exercitu suo et
Brandenbur gico circiter viginti millium tormentisque, summa celeritate ad
ilium locum, ubi noster exercitus constiterat, porrexit una hora ante
vesperam, die eodem, volens pontem cum summa vi recipere. Nostri
iam præmoniti de ipsius adventu, fortissime restiterunt, et magno
conatu irruentem tormentis reiecerunt: dimicatum aliquantulum, sine
ullo nostro damno, nox interim diremit prælium. Stabant ab
utrim-que per totam noctem parati exercitus: interim nocte aliquot millia
Tartarorum advenerunt, sequenti quoque die, quæ fuit Sabbathi,
exercitus Lithuanicus venit. Summo mane eodem die instructæ ab
utrinquæ acies: nostri volebant pugnam committere, sed Sueci
nole-bant, ab utrinque tormentis potentissime iaculabatur, maiori hostium
damno, quam nostro. Interim nostri sæpius assultus in dextrum
ho-stile cornu faciebant; Tartari vero a tergo ipsos infestabant, sed
host es commoditas loci iuvabat, habebant enim vicinam sibi silvain et
rubeta, in quibus hærebant. Coacti nihilominus sunt cedere ab illa
parte dextra, quæ Vistulæ adhærebat, et quasi fugere videbantur.
Interim hostis instruxit aciem ad instar lunæ et ex illa silva eduxit,
multis tormentis iirmata acie, magnoque impetu in dextrum cornu,
€ui præerat Czarnecius, ante ipsam vesperam ferebatur. Ibi iterum
tormentis ab utrinque potentissime certatum; postea nostri irruerunt
in illam aciem hostium, et Ussari nostri cum hastis, quorum non
fuerunt tantum trecenti, maxime ipsam turbarunt, pugnatum una
circiter hora; sed nulla ratione potuerunt. nostri perfringere tam bene
ordinatam aciem: ex dextro saltem cornu pars equitatis hostilis terga
vertit, sed vix quispiam illorum evasit, nox postea diremit proelium.

Hist. Bibliothek. I. 21

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Tue Oct 21 16:15:03 2014 (aronsson) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/histbib/1/0331.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free