- Project Runeberg -  Historisk tidskrift / Sjette årgången. 1886 /
252

(1881) With: Emil Hildebrand
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

252

STRÖDDA MEDDELANDEN OCH AKTSTYCKEN.

nostro quidquam sumptuum in instrumentorum meorum et
astrono-miæ conservationem impendere integrum non esse. An vero ex regis
ipsius voluntate vei alterius privato affectu idque eo prætextu
pro-manaverit, non dixerim. Nec verbis eventus defuit. Nam non
tantum feudo illo Norvagico, cuius in literis fit mentio, confestim
post coronationem regiam peractam adempto contenti non fuerunt ii,
qui fatis reipublicæ in Dania nunc præsunt; sed et reliqua omnia
ab optimo rege Frederico L. M. in artis vere regiæ sustentationem
deputata subtraxerunt et simul senatorum regni literas, artis eius
liberalem conservationem perpetuamque spondentes non respexerunt;
licet quidam adeoque præcipuus eorum has una subsignarit et
sub-scripserit; quin etiam canonicatum Roskyldensem (quem solum habui
residuum) dictus cancellarius sibi acquirere ac in proprium commodum
vertere non dubitavit. Tantum abest, ut artis adeo præclaræ et patriæ
nostræ forte non inhonorificæ continuationem et perpetuationem pro
virili (uti decuit) promovere voluerit. Scripsit autem non ita pridem
illustrissimus dux Uldaricus, s:mi regis nostri avus, ad ipsuin regem
atque artis huius in integrum isthic restitutionem dirigenter suasit.
Quibus literis et røeas addideram, etiamnum operam mearn s:mo
regi nostro et patriæ in perficienda isthic astronomiæ instauratione,
quam tam diu tantisque conatibus molitus sum, per eas submisse
offerens, modo id commodum exequi liceat et indemnitati meæ
consulatur. Sin vero nihil his effectum fuerit, quod priora ac
inconsulta quorundam consilia emendet (uti sperare vix licet, idque
lion tam ob ipsius s:mi regis nostri animtim per se satis generosum
et integrum, quam eorum, qui nunc soli quidvis pro arbitrio
moderari volunt, aversam voluntatem), mox ad imperatoriam Martern
aliosque viciniores reges ac præcipuos Germaniæ principes scribere
decrevi, et quid clementis eorum circa artis tam subliinis ulteriorem
sustentationem voluntatis ac arbitrii sit, experiri, utrum videlicet
quidpiam sumptuum ad hoc subministrare velint, quo ea in publicum
reip. literariæ emolumentum perfectior quam un quam ante a, prodeat,
atque orbi communicetur. Quo etiam nomine potentissimum vestrum
regem Sigismundum submisse sollicitare proposui, si (uti speiri coneepi)
ipsius M:tas, ut est erga ingenuas artes, cum et his ipsamet imbuta
sit, benificentissima, hanc etiam euram et laudem cæteris addendam,
suaque regia munificentia dignam censeat. Posset forte aliqua ex
insulis Prussiæ vieinis commoditatem huie negotio præbere, vei id
quocunque alio modo fieri, prout ipsius M:ti visum foret. Qua in
re tuum prudens cum auxilio consilium, mi amicissime cognate,
obnixe peto et expecto : an videlicet hoc studium astronomicum
ipsius Marti offerendum, et an idem cum magno quoque cancellario
communicandum pûtes; et utrum specifice insula Dalan prope
Rigam, vei Bornhoviuin, aut insula Werden prope Dantiscum,
si-milesve loci nominandi nec ne, vei quavis alia ratione quidpiam,
quod utile foret, tentandum, idque eo audentius a te peto, quod
in literis tuis, singuLqri benevolentia refertis, tale quid sponte
offerre videris, dum officia mihi et studia tua, hoc præsertim tempore

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 08:00:18 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/ht/1886/0256.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free