- Project Runeberg -  Kyrkohistorisk Årsskrift / Första årgången, 1900 /
260

(1900)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Meddelanden och aktstycken - Relatio Florentii Feyt. Meddeladt af H. Schück

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

26o MEDDELANDEN’ OCH AKTSTYCKEN
x\nnis ante aduentum nostrum duobus aut amplius coac-
tum fuit episcoporum et totius cleri concilium in quo praeter
alia multa, festa corporis Christi ac B. Virginis restituta fuere.
Decretum etiam fuit, ut missae, cuius apud eos tunc erat usus,
plures precationes piae, ab antiquis receptae insererentur. Sta-
tuit idem concilium praecationem ad Deum Patrem quae paulo
ante consecrationem dicitur bonam esse ac piam.
Post aduentum nostrum edidit Rex nouam quandam li-
turgiam quo sibi subiectos paulatim ad religionis mutationem
praepararet, quae quidem Liturgia praecipuis Ministrorum capi-
tibus pemiciem attulisse videtur. Multum enim huius occasione
eorum existimationi detractum fuit, ut postea manifestum erit.
Hinc ortaee sunt disputationes multae, quarum auctores fuere
M. Abrahamus [scholae stockholmensis Rector et Olaus psistor
stockholmensis] qui de Rege, quod eos suis officiis priuasset,
vindicare se cupientes acriter Liturgiae Regiae sese oppone-
bant. His etiam adiunxerunt se postea Professores duo Vp-
salienses cum Regis concionatore. In primis Liturgiam super-
stitionis argnebant, quod preces haberet, quas sacrificaturus
recitet, ad stolam, ad albam, ad casulam etc. Improbabant
etiam quodam loco verbum (offerimus) quod ea uox Missam
significaret, esse sacrificium iuxta Papistarum doctrinam. Deni-
que impugnabant ea verba quae ante consecrationem ponuntur
(vt fiat corpus et sanguis Domini) censebant enim his verbis
aliam consecrationis formam introduci, quam quae apud euan-
gelistas reperiatur. His accedebant quidam de vulgo Mini-
strorum, qui manus in Missa lauari aegre ferrent.
Anno 1,576 mense februario indixit Rex Comitia, partim
ob negotia saecularia, partim ut congregatis omnibus episcopis
quaestiones quaedam de fide agitarentur. In his Comitijs Rex
populum in haec tere verba allocutus est. Audistis (o subditi)
quae a me pro pace et tranquillitate publica conseruanda gesta
fuerunt, quid aduersus Moschi impetum et furorem fuerit sta-
tutiun; nunc pauca de ijs quae ad animarum salutem pertine-
ant proferam. Non vos lätet Ministros vestros parum religiö-
ses templa coUabi sinere, vestes sacras destrui atque adeo
irreuerenter sua munia exequi, domi argenteis uti sciphis, in
altan calicibus terreis, et loco patenae orbe ligneo, ad haec non






<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 14:00:00 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/kyrkohist/1900/0264.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free