- Project Runeberg -  Kyrkohistorisk Årsskrift / Trettonde årgången, 1912 /
142

(1900)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Meddelanden och aktstycken - Yngve Brilioth. Om ett vittnesförhör angående visitationerna i Linköpings stift, hållet år 1328

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

i o8

MEDDELANDEN OCH AKTSTYCKEN

Super secundo articulo interrogatus dixit ita esse sicut in
dicto articulo continetur. Interrogatus qualiter seit dixit quia
seit facultates plurium ecclesiarum maxime de prepositura sua
V ubi sunt viginti quatuor1 ecclesie curate de quibus non sunt
nisi tres que infra sex annos possent commode facere expensam
pro una procuratione domino Epo lyncopensi eo modo quo istis
temporibus recipiuntur procurationes.

Super tercio articulo interrogatus dixit ita esse sicut in
dicto articulo continetur. Interrogatus qualiter seit dixit quod
ipse audivit pluries a pluribus hominibus fide dignis de Epatu
lyncopensi et seit quod dns Eps lyncopensis habet suas curias
proprias et redditus bonos in singulis preposituris et in dictis
suis curiis a pluribus audivit dici quod ibidem residensiam2
faciebat ab antiquo dum visitabat ecclesias dictarum
prepositu-rarum et reddibat2 ad dietas suas curias suis propriis sumptibus
qualibet die et nocte functo officio visitationis sue.

Super quarto articulo interrogatus dixit quod non
recorda-tur set audivit a pluribus dici ita esse sicut in dicto articulo
continetur.

Super quinto articulo interrogatus dixit et respondit ita esse
sicut in dicto articulo continetur. Interrogatus qualiter seit dixit
quia vidit sepissime et expertus est in persona sua propria quia
etiam aliquotiens accidit sibi in visitatationibus domini Episcopi
quod oportebat sibi pascere quingentos equos et pius vellet ut
dixit pro singulis visitationibus dare quinquaginta marcas
dena-riorum quam providere domino Episcopo tempore sue
visitationis.

Super sexto articulo dixit et respondit ita esse sicut in
dicto articulo continetur. Interrogatus qualiter seit dixit quod
ipse audivit quando dominus Episcopus consensit resumere
dictam consuetudinem. Interrogatus de loco dixit quod in sacristia
ecclesie catedralis lyncopensis et presente communitate deri
diocesis lyncopensis. Interrogatus quam utilitatem consequerentur
ecclesie et rectores earundum si dicta consuetudo resumeretur
dixit quodmagnam utilitatem consequerentur quia non
depauperen-tur ecclesie sicut nunc depauperantur et quelibet ecclesia secundum
facultates et redditus suos solveret et daret annuam pensionem
domino Episcopo sicut antiquitus faciebant et per ilium modum

1 Jfr. S. R. S. 111:2 s. 289. 2 Sic.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 14:04:42 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/kyrkohist/1912/0350.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free