- Project Runeberg -  Kyrkohistorisk Årsskrift / Trettonde årgången, 1912 /
150

(1900)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Meddelanden och aktstycken - Yngve Brilioth. Om ett vittnesförhör angående visitationerna i Linköpings stift, hållet år 1328

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

i o8 MEDDELANDEN OCH AKTSTYCKEN

Super sexto articulo interrogatus dixit ita esse prout in
dicto articulo continetur. Interrogatus qualiter seit dixit quia
vidit et personaliter presens fuit quando prefatus dns episcopus
consensit. Interrogatus que utilitas posset esse ipsis ecclesiis si
dicta consuetudo resumeretur dixit quod magna ex eo videlicet
quia Rectores ipsaruar ecclesiarum melius possent se sustentare
et edificare et meliora bona ipsarum ecclesiarum et
hospitalita-tem tenere et multa alia bona facere. Interrogatus que
preiu-dicia possent esse ipsis ecclesis dixit quod ecclesie de die in
diem magis depauperarentur et rectores ipsarum pauca bona
facere possent ipsis ecclesiis.

Super septimo articulo interrogatus dixit ita esse prout in
dicto articulo continetur. Interrogatus si inductus precio vcl
precibus odio vel amore aliqua dixit seu deposuit dixit quod
non set prout est in Rei veritate.

Dns Thoridus Rector ecclesie de frialc1 testis juratus et
diligenter interrogatus super primo articulo dixit ita esse prout
in dicto articulo continetur. Interrogatus qualiter seit dixit
quia vidit.

Super secundo articulo interrogatus dixit ita esse prout in
dicto articulo continetur. Interrogatus qualiter seit dixit quia seit
et expertus est de redditibus et facultatibus plurium ecclesiarum
dicte diocesis.

Super tercio articulo interrogatus dixit ita esse prout in dicto
articulo continetur. Interrogatus qualiter seit dixit quia vidit et
audiuit tempore dni benedicti bone memorie quondam episcopi
lincopensis.

Super quarto articulo interrogatus dixit ita esse prout in
dicto articulo continetur. Interrogatus qualiter seit dixit quia
vidit et ipse dns laurencius quondam episcopus lyncopensis
sibi deponenti contulit ecclesiam curatam de Hangur2 dicte
diocesis.

Super quinto articulo interrogatus dixit ita esse prout in
dicto articulo continetur. Interrogatus qualiter seit dixit et
respondit eo modo quo supra in secundo articulo deposuit et
ipsemet occasione procurationis quam anno preterito soluit
dno episcopo lyncopensi est adhuc pluribus debitis obligatus et

1 Fryele i Östbo.
■ Hänger i Östbo.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 14:04:42 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/kyrkohist/1912/0358.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free