- Project Runeberg -  Kyrkohistorisk Årsskrift / Trettiotredje årgången, 1933 /
211

(1900)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Meddelanden och aktstycken - Brev från John Durie åren 1636—1638 utg. av Gunnar Westin

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

westin, flrev krän john dur1f.

2 i i

redditæ fuerint declarationes (quarum authographa proferre possum)
quibus profitentur in hoc conatu suam propensionem; ideo Rogatam
cupio Illustr. V:ram velit mihi permittere hunc scopum hic
propo-nere tum Illustriss:is Regni Administratoribus tum primarijs in hac
Ecclesia viris Theologis, qui ad Causam Pacis suadendam atque
Promouendam idonei maxime futuri sunt: quos quia Ego non noui
(quippe peregrinus) optarem aliquos designari quibuscum amicabili
colloquio liceret super re tota sermones habere; ut primo ex [-pau-coru[m]-] {+pau-
coru[m]+} sensu experiri liceat quid spei sit de reliquis paulatim ad
hasce cogitationes sine præiudicio fouendas, perducendis; scopus a
mihi erit omnem de rebus Controuersis disputationis Ansam præcidere,
mediaque demonstrare rei perficiundæ sine omni con[ten]tionis,
scho-lasticæque controuersiæ periculo. Quod si placuerit Illustriss:is Regni
Administratoribus specialiorem percipere informationem de Judicijs
aliarum Ecclesiarum & Theologorum præcipuorum, in hoc negotio
mihi communicatis, non erit mihi graue consensum ex omnibus
il-lorum quæ penes me habeo scriptis, colligere, ut apparere possit
quousque negotium perductum sit; & quam facile ad umbilicum
perduci queat si suffragantibus huius Regni Theologis, res publica
authoritate in colloquium quale Lipsiæ fuit habitum adduceretur;
aduocatis aliunde Pacificis viris, qui libenter sua hue conferent studia
ut negotium ad optatum finem perducatur. Præter unicum D:m Joh.
Matthæi in Germania quondam mihi cognitum neminem ex v[er]bi
ministris adhuc in hisce partibus alloquutus sum; ideo quod nihil
aggredi sine Illustritäs V:ræ nutu consultum iudicabam: ergo si non
alienum a re videbitur Illustr:ti V:ræ ut præter ilium alios quoque
adeam, singularis beneficij loco reputabo si id suo tempore
rescis-cere licuerit.

Hane parrhesiam quam propter inopinatum Illustr:tis V:ræ ex
urbe discessum, usurpo, quæso pro eximia humanitate sua boni
con-sulat, meoque tribuat candori hane confidentiam qua sincero Corde
Dei causam ago, ita ut ex illius promotione, primariam gloriam
re-dundare velim ad hunc qui hactenus causam Euangelicorum publicam
egit statuum; & ad Illustrissra[m] Excellentiam Vestram, publicæ
pro-testantium salutis atque libertatis assertorem fidelissimum, mihique
Patronum fauentissimum; cuius honori mea & in hisce & in alijs
conatibus studia devoueo, prout decet ilium qui multis nominibus
obstrictus est, ut sit in perpetuum

Illustriss:æ Magnif:iæ V:ræ
Servus in Jesu Christo humillimus

Johannes Duræus
Eccles[ias]tes Britannus.
hæc Raptim Stockholmiæ 6 Aug. 1636.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 14:09:49 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/kyrkohist/1933/0221.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free