- Project Runeberg -  Kyrkohistorisk Årsskrift / Trettiotredje årgången, 1933 /
215

(1900)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Meddelanden och aktstycken - Brev från John Durie åren 1636—1638 utg. av Gunnar Westin

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

WESTIN, BREV FRÅN JOHN DURIE 2 o i

initium; forsan ulterius hoc in loco progredi non fuerit consultum;
donec tantundem alibi quoque effectum sit; ut pari passu ad
reli-quos in causa iuvanda idoneos viros rei notitia deueniat; eædemque
cogitationes deriuentur. Non enim committendum videtur ut vel
tardius de negotio resciscant Præcipui Ecclesiæ huius Theologi atque
Antistites quam ipsis gratum fore putandum est: vel ut temere per
incertos rumores & suspicionibus obnoxias relationes institutum meum
ex alijs potius quam ex me ipso intelligant. Namque expedit aperta
conversatione præuenire præiudicioru[ml occasiones. Ut igitur facilior
(per litteras quas Illustr. V:ra benigne promisit se daturam) paretur
mihi ad illos aditus, submisse rogo; & nisi aliter eximiæ Prudentiæ
Vestræ consultum videatur; orare quoque me decet, tum propter
causas iam allegatas; tum ad euitandam pretiosi temporis iacturam
(quippe hiems paulatim accedit) ut id propediem fiat. Scopus mihi
erit in colloquio cum ipsis instituendo, ut illos de rebus apud alios
transactis informem: tum petam velint permittere sibi quoque hasce
curas cordi esse: & si quid Theologica methodo de re ad umbilicum
perducenda mecum deliberare velint; non præstabo me difficilem in
meis & aliorum meæ fidei commissis consilijs communicandis.
Disputationibus nequaquam indulgebo: nemini tamen cordato, fidei
meæ rationem humaniter petenti; illam reddere denegabo. Hisce
conditionibus professores S. S. Theologiæ Ecclesiæque Antistites;
siquidem id sine periculo fieri posse putandu[m] est, compellare in
hac causa cupio. Nihil præfidenter urgeo; sed ne officium in causa
requisitum negligere viderer; hæc significanda putaui, ut intelligat
Illustritas Vestra, me ab eximiæ Sapientiæ Suæ nutu, meaque studia
pendere. Ea semper sanctæ concordiæ dicata, omnibus in
sinceri-tate piorum conscientijs approbata: Prudentiorum Consilijs submissa;
Dei mandatis Consona, ac V:ræ Illustritatis honori perpetuo fore
consecrata spondeo. Prout decet ilium; qui secundum Dei auxilium
omnia quæ quidem humanitus in hac causa promoueri poterunt, V:ræ
Illustritatis, Pietati, Authoritati, Sapientiæque accepta ferre ex animo
percupit; quique hoc affectu sub spe fælicis successus, est atque erit
Illustriss:æ Magnificentiæ V:ræ

Omni studio atque obsequio
deuotus in Christo Servus

Johannes Duræus
Eccles[ias]tes Britannus.

Scripsi hæc Stockholmiæ 23 Aug. 1636.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 14:09:49 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/kyrkohist/1933/0225.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free