- Project Runeberg -  Kyrkohistorisk Årsskrift / Trettiotredje årgången, 1933 /
269

(1900)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Meddelanden och aktstycken - Brev från John Durie åren 1636—1638 utg. av Gunnar Westin

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

westin, brev från john durie

2 5 3

queat Theologica, omnium Conscientijs satisfactoria; qua e medio
illa tollantur.

Hosce cum illo tractatus suscipere necessarium videtur partim
ut quæsitus dissidij mecum sine causa ab illo suscepti, fomes
ex-stinguatur; partim ut operis initio mihi præstituti perfecta periodus
hoc loco absoluatur. Nollem enim sisti apud vos primo, aut tali
modo sisti huius negotij tractationem quæ apud alias Ecclesias
hac-tenus promota fuit, cum & facilis & in aperto posita sit Remedij
hisce concordiæ obstaculis applicandi ratio. Illud igitur quod
tollen-dis causae impedimentis est accommodatum hoc loco remedium, ut
nunc usurpare liceat antequam hinc alio me conferam rogare
consultum iudicaui.

Vestra Illustritas ex adiunctis hisce Chartis rationes instituti mei
specialiores pro sua perspicientia intelliget, præsertim vero ex
peti-tione quam Illustrissro V:ro Collegio inscripsi. In ea viam mihi
patefacere cupio ad renouandos publico nomine tractatus de Consilijs
Concordiæ positiuis; ne scil. dum in negatiuis cum Arosiensi
Epi-scopo versamur desit reliquis iusta cogitandi de re tota materia.
Non enim com[m]ittendu[m] videtur ut propter unius præposterum
ingenium aliorum propensa magis studia & utiles causæ cogitationes
ab opere suspendantur: sed ille ut in viam reducatur & hi ut in
curriculo promoueantur simul allaborandum: nam ab illo solo hosce
vel per iniustitiam insignem a pio proposito retardatos; vel per
arn-bitiosam contentionem de via Pacis abductos fuisse mihi constat,
atque hoc ipsum ille aut fateri cogetur, aut diffiteri non poterit si
mihi cum illo pressius agere permittatur.

Nec alium hac in re iudicem ego præter Illustr:tem V:ram
re-quiro; & si Arosiensis Episcopus Arbitrium Eminentiss:i Judicij
Vestri non declinauerit; facile ad exitum hac in causa perueniemus;
sed si omnino vel nihil respondere vel nullius arbitrio (ne quidem
in rebus facti) stare volüerit; tum clarum fiet illud iniquitatis occultæ
mysterium, quod Ecclesias hoc seculo perturbat, & quod euangelij
professionem funestissimis scandalis deturpat; & conijcio quod hac
etiam occasione forsan occultæ hactenus iustitiæ momentum
eluces-cet; ex quo intelligetur quousque summo Magistratui Christiano ius
competat in cognoscendis actionibus & causis tam civilibus quam
Ecclesiasticis quæ publicum statum concernunt quatenus ad
tran-quillitatem in eo conseruandam atque promouendam pertinent. Hunc
enim exitum meæ cum illo tractationis fore prospicio si ille obstinato
animo officium in Euangelio Christi præscriptum, in Ecclesia
Christiana ab omni æuo inter Theologos receptum; & in humana
socie-tate inter omnes gentes obseruari solitum detrectauerit.

Ergo ne aut victa partium studijs æquitas, aut exstincta priuatis
respectibus publici boni cura; aut oppressa probris innocentia; aut
expugnata calumnijs atque iniurijs a Discordiæ spiritu; Veritas[,]
Charitas atque Lenitas Christiana in Pacis conatu fatiscat, hunc ex-

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 14:09:49 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/kyrkohist/1933/0279.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free