- Project Runeberg -  Kyrkohistorisk Årsskrift / Trettiotredje årgången, 1933 /
271

(1900)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Meddelanden och aktstycken - Brev från John Durie åren 1636—1638 utg. av Gunnar Westin

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

westin, brev från john durie

2 5 3

Hoc a me ita factum esse; nolui latere Illustr:tes V:ras partim
quod officij mei esse iudicem omnia quæ in publico a me fiunt ad
notitiam Sapientiæ Vestræ deferre: partim quod res ipsa ulteriorem
ab authoritate Vestra com[m]endationem erga Theologos requirat; ut
Vestro nutu excitati, animo magis alacri atque expedito officium suum
faciant in hoc negotio quod ecclesiæ totius euangelicæ spirituale
com[m]odum longe maximum concernit; & quod causam illam
publi-cam (quam hactenus cum immortali gloria Vestra sustinuistis, & pro
qua seipsum Magnus gloriosiss:æ memoriæ Gustavus vitamque suam
deuouit) iam aliena culpa pene collapsam (si quicquam aliud) restituet
& conseruabit.

Ergo ut ad Dei gloriam & multarum animarum consolationem
promouendam hanc rem serio agant Theologi Vestri, utque mihi ad
ea quæ nostroru[m] nomine ipsis proposui postulata theologica
Respondeat, Jubeatis benigne contendo.

Et quoniam Ecclesia nostra dignum sua Pietate & publico bono
officium iudicauit non solum Dogmatica via ipsam consensionem in
Doctrina fundamentalem demonstrare; sed etiam Parænetica methodo,
de rei possibilitate & medijs procurandæ in publico Concordiæ
dis-serere: Ideo hoc adiunctum Paræneticu[m] scriptum publico nomine,
ab Ecclesiæ nostræ Metropolitanæ primi nominis pastore conceptum;
cuius autographum mihi ab eodem Reuer[en]diss:o D:no
Archiepi-scopo S:t Andræano transmissum est; ut hoc in loco illud usui
publico inseruiat; Ego Illustriss:is Magnif:tijs V:ris ea qua decet
obseruantia offero: Atque Rogo ut illud dignemini Viris in ordine
Primo Theologis qui in hac Metropoli Vestra degunt dijudicandum
offerre & com[m]endare: ut quæ in eo præter suasiones Dogmata
consiliaque co[n]tinentur Theologica ab hisce perpendantur;
nostris-que Theologis horum super ijs iudicium aperiatur, ut agnito
con-siliorum mutuo consensu tandem suis gradibus ad effectum optatum
spiritualium officiorum communicatio promoueatur.

Denique liceat etiam mihi oblatis grauissimæ Considerationi V:ræ
hisce Sereniss:i Regis mei & Reuer[en]diss:i Archiepis. Cantuariejn]sis
testimonialium litteraru[m] formulis, hunc impetrare fauorem ab
emi-nentissima æquitate V:ra ut dignemini fidem ijs adhibere, &
re-cognoscere quod hæc studia conscijs superioribus meis via theologica
hactenus tractauerim & adhuc tractem; & quod non solum approbent
institutum meum, mihique eo nomine quod hoc negotium ita obire
velim faueant, sed etiam alijs Reipub. Euangelicæ Rectoribus & in
authoritate publica constitutis viris me com[m]endatum esse velint
hoc nomine, ut nullam mihi aut meæ causæ in suis ditionibus
in-iuriam fieri permittant. Cum autem iam ab aliquo tempore quædam
qua priuatim qua publice ab aliquibus in meam personam meaque
studia commissa sint, quæ non solum scopo instituti laudatissri &
Euangelio Christi maximopere consentanei impediendo per
conten-tionem studiose opposita, obiectaque esse vidén tur; sed etiam mihi

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 14:09:49 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/kyrkohist/1933/0281.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free