- Project Runeberg -  Kyrkohistorisk Årsskrift / Trettiotredje årgången, 1933 /
290

(1900)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Meddelanden och aktstycken - Brev från John Durie åren 1636—1638 utg. av Gunnar Westin

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

2-]Ö

meddelanden och aktstycken

poterit sibi T. R. omnia polliceri, quæ decent Virum in Dei timore
ut sui abnegantem, ita Pacis amantem.

Nam hoc illud est quod inter omnes quæro, & si apud
meip-sum prius illud invenire aliqua ex parte nequirem, quomodo affectus
Pacis studio consentaneos apud alios excitare aut fovere possem?
Ergo nihil in me requiri patiar, quod ad Scopum hunc facere posse
judicabitur. Perpende interim serio causas quæ me ad hane
instan-tiam in Reconciliatione cum illo quærenda impellunt, & videbis ilias
hane sollicitudinem promereri. Ego quam rem serio & sincere ago,
segniter agere non possum; nec re infectå, si modo fieri potest, ab
instituto facile divellor. Non enim temere hasce curas suscepi, ergo
nec temere ilias deponam. Scripsi privatas etiam Litteras ad D:m
Laurelium quas adjunxi nostræ Sententiæ explicationi fusiori, quam
V:ræ Facult:i inscriptam ad ilium transmisi: in ijs peto ut si quid
dubij ulterius occurrat in mea illa Explicatione Doctrinæ nostræ, ut
mecum agat de illo per interrogationes & non per accusationes atque
condemnationes præconceptas: hoc enim vellem fieri non quod illæ
accusationes me offendant, sed quod nollem V:ras I)ig:tes peccare
in innocentes ex fide Mentzeri, Hutteri, Schlusselburgij, Hoëi,
Meis-neri, aut aliorum; quos ego å crimine falsi, in multis excusare non
possum: nec puto V:ras Pietates in illam descendere velie arenam,
ut omnia quæ ab illis de mente Calvinianorum dicuntur, talia esse
probetis. Ego certe ad istas Disputationes de authorum dictis, non
pertrahar aliter, nisi ut demonstrera illam non esse Concordiæ sed
Discordiæ continuandæ manifestam viam. Memini T. R. mihi
ali-quando narrasse, tuam de Christi in Cæna præsentia Sententiam
coincidere cum illa quam Scheckius, quondam non vulgaris
Philoso-phus moriturus se fovere dixit, quod nempe crederet idem ea de re,
quod quivis ex simplice plebe. Ego illam fidei simplicitatem quæ
Deum in Fædere respicit, & verbum sine disceptatione subtili
ap-prehendit omnibus Dogmaticarum demonstrationum argumentis
præ-fero. Quidni ergo in illa acquiescimusr aut quare omnia etiam
inscrutabilia Mysteriorum àxpoxYjpia sub rationem fundamentalis
Dogmatis ad salutem scitu necessarij introducimus? Ego diffiteri nolo
quin mihi valde jucundum sit cum Doctis de Mysterijs fidei etiam
reconditis disserere; sed ita tamen ut absit periculum & confusionis
& contradictionis, Scientiæ (ut ait Apostolus) falso ita nominatæ.
Hane igitur præcidamus å salutari notitia præsertim si res dubias in
Phrasibus apud Doctores modernos utriusque partis usitatas excutere
velimus. Deinde in rebus ad salutem accommodatis versemur eå
methodo quæ ad Veritatem inveniendam clara & mutuo consensu
recepta esse poterit. Hac enim ratione & nos ipsos & alios
ædi-ficabimus. Tua R:tia scit me in Conventu qui hoc in loco habitus
fuit, eo devenire voluisse; sed conatus ille frustra fuit: puto enim
Arosiensem Scopum ilium intendere non voluisse. Itaque cum agere
tum non potuerim ea quæ volui, jam agere volo ea quæ potero.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 14:09:49 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/kyrkohist/1933/0300.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free