- Project Runeberg -  Kyrkohistorisk Årsskrift / Trettiotredje årgången, 1933 /
307

(1900)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Meddelanden och aktstycken - Brev från John Durie åren 1636—1638 utg. av Gunnar Westin

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

westin, brev från john durie

2 5 3

Rogo ne vitio vertatur, quod per Interrogationes quasi problematice
ea proponam: nam dubia mihi sunt & in deliberationem venire
pos-sunt; ut si non inconsultum videbitur Illustntis V:ræ Prudentiæ mihi
lucern aliquam in ijs præbere id pro sua benignitate & affabilitate
eximia præstare queat tempore aliquo ante discessum meum
op-portuno.

Ergo cum videam ad positiuam rei tractandæ viam quam ego
unice intendebam perueniri hactenus non potuisse; sed quod ad
dif-ficultates ab Arosiensi episcopo obiectas e medio tollendas necessario
trahatur studium meum; cumque omnes quæ ullo colore aut propter
conscientiam, aut alias ob causas prætendi possunt difficultates mihi
partim ex censura typis evulgata partim ex alijs scriptis aliunde
com-municatis perspectas esse putem: Rogare convenit an & quousque
in tollendis illis obiectionibus sit consultum allaborare? & an
positiuam rei tractandæ viam, si Correspondentia cum aliquibus hoc in
loco posthac fouenda sit, sectari non sit consultissimum: nempe
postquam Reuerendis Theologis Vpsaliensibus Consultum videbitur
respondere ad quæstionem illam quam ego explicationi phrasium in
Aberdoniensi sententia dubiarum subiunxi. & illorum Reuerentijs in
Decembri proxime elapso considerandam transmisi?

Interea tamen quia videtur in Arosiensi Episcopo non
defutu-rum aliquod aduersandi studium quo per Consuetas suspiciones &
obiectiones hoc institutum grauare & turbare forsan conabitur;
in-certum mihi videtur & optarem Consilium suppeteret in hoc,
quid-nam facto opus sit ad hasce quas iam excitauit suspiciones diluendas,
& ad similes quoad fieri potest suspicionum causas posthac
præue-niendas? Utrum scil. aliqua i 111 ad ea quæ solet obijcere & obijcit
hactenus meis tractatibus argumenta sit præstanda satisfactio nec ne?
An vero præstet rem totam Deo, tempori, & magis sedatis piorum
cogitationibus committerer

Optarem etiam mihi constare posset qua præsertim in re, ego
apud exteros, meosque in primis fideliores Parastatas, vel nunc vel
posthac, grata per occasionem seruitia præstare queam huic statui &
ecclesiæ; ut tam pro affectu meo Vestris Rebus & causæ publicæ
deuotissimo, quam pro officio a mea gratitudine pro fauoribus
hactenus mihi præstitis requisito, testari queam illa studia quæ &
suspiciones omnes de meo conatu sinistras, & alienos quorundam a mea
persona affectus cum tempore delere queant: nam spero mihi
occa-siones non raro iri oblatas non contemnenda præstandi officia; quæ
huius status Vestræque Illustritatis honori & commodo poterunt esse
accommodata. Et ut hæc ipsa partim eo melius a me fieri queant;
partim etiam ut maiorem in omnium affectibus qui Vestro statui &
causæ publicæ bene cupiunt effectum sortiantur; videtur illud quod
ab Illustriss:o Collegio Vestro petij testimonium de approbando
solli-citationis meæ scopo fore valde requisitum ut nempe meis in hac
causa Eminentioribus parastatis viris sincerissime fauentibus Euange-

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 14:09:49 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/kyrkohist/1933/0317.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free