- Project Runeberg -  Kyrkohistorisk Årsskrift / Trettiotredje årgången, 1933 /
310

(1900)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Meddelanden och aktstycken - Brev från John Durie åren 1636—1638 utg. av Gunnar Westin

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

2-]Ö

meddelanden och aktstycken

illa quæ ad causæ tam optatæ publicam vel priuatam
promotionen! a V:ris Theologis & Antistitibus non inutilia esse
iudica-buntur.

De cætero quamvis in negotio tot a tanto tempore præiudicijs
circumvallato, fieri non potuerit iam ut omnium una vice satisfieret
cogitationibus; in rebus omnibus quæ inter nos ad scopum
assequen-dum fuerunt Theologica via disquisitæ; Nihilominus tamen cum in
scripto quod de Instituto & Actionibus meis Reuerendus Clerus Vester
in lucern edidit, non alienam esse animi sui propensionem ab ipso
scopo debita via persequendo contestetur; Relinquo Illustriss:m
Ex-cellentiarum V:rum grauissimæ sapientiæ perpendendum quousque
negotium ipsis adhuc continuo considerandum commendari
conve-niat; & annon mihi testimonium aliquod meæ hoc in loco
conver-sationis concedi queat, in quo propensæ voluntatis Vestræ erga
ip-sum scopum huius studij suo tempore promouendum inclinatio testata
fiat, ut aliorum animi causæ addicti eo magis in studio
confir-mentur.

Interea quoniam etiam adhuc aliqua sunt residua Theologicarum
difficultatum momenta, partim ex ipsa rei grauitate, partim ex
meo-rum tractatuum methodo & circumstantijs emergentia, quæ in scripto
typis nuper evulgato recensentur; & quæ penitus negligenda non esse
videntur; sed debita ratione potius e medio tollenda; ne scil. pijs
in hoc proposito studijs futuro tempore remoram afferant; Ideo decet
meam in hac causa persequenda sollicitudinem intendere; &
humili-tatem petere; ut liceat mihi sine offensa accepta ab Illustriss:is
Mag-nif:tijs V:ris & sine suspicione aliqua de meipso (quasi ego hic
con-tradicendi studium sectarer) concitata; meas excusationes ad illa quæ
in eo scripto culpantur actionum mearum capita, hoc casu
necessa-rias proferre; eas Excellentijs V:ris offerre; & apud Reuerendiss:m
D:num Archiepiscopum Vpsal. cum præscitu Vestro insinuare alijs
com[m]unicandas. Ut præiudicia quæ exinde oritura, & tam operi
publico quam nomini meo & meorum collegarum nocitura esse
videntur, modeste ex illorum animis auferantur; & per claram
incul-patæ veritatis informationem quæ nemini læsionem afferat plene
sopiantur.

Hæc illa sunt quæ ante discessum ex hisce oris meum
sub-misse petenda esse iudicaui ad debitam legitimi laudatissimique
studij continuationem cum omniu[m] ædificatione porro
procu-randam.

Deus Opt. Max. qui V:rum Illustrtum & huius Coronæ
glo-riosæ opera hactenus usus est ad Euangelicæ causæ defensionem
fæliciter magna cum laude V:ra & piorum omnium recreatione atque
emolumento suscipiendam; faxit ut multo maiori cum felicitate &
gloria Vestra, omniumque cordatorum & Dei timentium longe maximo
cum gaudio & congratulatione possitis hane spiritualem causæ Euan-

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 14:09:49 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/kyrkohist/1933/0320.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free