- Project Runeberg -  Kyrkohistorisk Årsskrift / Trettiotredje årgången, 1933 /
317

(1900)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Meddelanden och aktstycken - Brev från John Durie åren 1636—1638 utg. av Gunnar Westin

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

westin, brev från john durie 2 5 3

nihil hactenus occurrisse quod de animo meo reipsa dubiam reddere
posset Illustntem V:rajm: etiamsi nuper subdiffidere de illo videbatur:
nam si propter res ipsas in excusationibus meis declaratas illa
diffi-dentia exorta est; ego sacramento interposito iurare possem me ilias
animo non male affecto, sed libero iudicio (quod mihi licere puto
in meo negotio, præsertim apud theologos) protulisse. Sed si dicatur
illos non posse non ab illa iudicandi libertate offensionem capere:
Respondeo me non publicæ luci committere meum iudicium; nec
etiam velie apud exteros ijs hoc iudicio nocere; sed priuatim
tantum illud communicare Vpsal :bus voluisse; prout Excelhæ V:ræ
indicaueram prima vice quando de illis excusationibus meis
consig-nandis cogitationem suscipere volui; & ut id facere liceret veniam
rogaui. Iam vero quamvis ego ilias Vpsal. Theologis conspiciendas
priuatim offerre non reformidabam fretus conscientiæ meæ integritate,
& rei æquitate quod scil. putarem sine offensione oblata, mihi licere
de meis dictis & consilijs male intellects veritatem referre; illos
recte informare; & de causa erroneæ relationis libere iudicium ferre,
& sententiam aperire meam; quia tamen dubitabam quo animo illud
accipi posset & quis inde sequeretur euentus; ideo idipsum sine
præscitu Illustr:tis V:ræ facere non volui. Iam autem quoniam id
consultum factu non videtur; ideo illud minime facturus sum. Nam
in hisce mihi non studeo nec studere volo; sed ex præcepto
Apo-stolico teneor memet alterius voluntati in bono applicare: & ex meo
scopo cupio me directioni Illustnis V:ræ subijcere. Nec aliud mihi
iam in Votis est aut esse debet, quam scire qua in re placere quearn
Excelkæ V:ræ aut Theologis pie cordatis qui in hac Ecclesia
eminent. Nam cum desistere mihi ab institutum non sit; nec cum
offensione progrediendum sit, nec per contentionem quicquam agere liceat
propter mandatum Apostoli ad Phil. 2.3. Ideo iam totum studium
meum in eo versatur ut diffidentijs de scopo meo conceptis occasio
ulterior præcidatur, præsertim apud Theologos: hoc igitur fine si id
non inconsultum videatur eximiæ Illustritis V:ræ Prudentiæ; hoc
ap-positum scriptum tollendis suspicionum causis destinatum loco [-ex-cusationu[m]-] {+ex-
cusationu[m]+} antea conceptarum offerre cupio D:no Archiepiscopo &
Theologis Vpsal. perpendendum; in quo spero illos nullam offensionis
causam inventuros. Deinde si non ingratum fuerit Illustnti V:ræ
alia cogitata mea circa huius negotij ulteriorem prosecutionem
per-cipere; in ijs præsertim quæ modum agendi magis externum
con-cernunt; ego libenter illa omnia quæ mihi præconcepta sunt
propo-nam, & submittam directioni Authoritatis V:ræ ante discessum meum,
quem iam maturare cupio; ne ipsa præsentia mea diuturnior fomitem
zelotypiæ præbeat animis quorundam male affectis: quos quamvis
ego timere non possum: illos tamen contemnere &: penitus negligere
non volo; quoniam clamosos & factiosos esse puto. Denique si
mihi in absentia mea liceret cum D:no Joh. Matthæi hac in urbe
& Vpsaliæ cum M:ro Jona Wexionensi aut etiam cum D:no Lenæo

Rom. 15. 2.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 14:09:49 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/kyrkohist/1933/0327.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free