- Project Runeberg -  Kyrkohistorisk Årsskrift / Trettiotredje årgången, 1933 /
318

(1900)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Meddelanden och aktstycken - Brev från John Durie åren 1636—1638 utg. av Gunnar Westin

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

2-]Ö meddelanden och aktstycken

(sed tamen illius candorem & cordatam pietatem, huius sollicitæ
nimis prudentiæ, in qua plus æquo cum Arosiensi facere videtur;
præfero) Correspondentiam fouere super hac re; Spondeo me ea quæ
ipsis scitu utilia futura sunt, suo tempore fideliter communicaturum;
ut per eos Excelhtia V:ra &: cum D:no Archiepis. Theologi
Vp-sal:es resciscere queant omnia, quæ hoc negotium porro concernent.
Ultimo tandem si etiam scire liceret qua in re alia studij mei
Sin-ceritatem, & erga Ecclesiam hanc beneuolum affectum absens testari
queam; id certe non intermissurus sum, si aliquid esse in mea
po-testate intellexero in quo gratificari me V:ris studijs iudicabitis: hæc
ut credat mihi Cordi esse Excelhia V:ra rogo; nam ingenue cupio
testatum facere, (si necdum satis id liquet) quod sum & dehinc
fu-turus sim, sine fuco

Illustriss:æ Magnif:tiæ V:ræ

Servus in Euangelica Causa
iuvanda fidelis & humilis

Johannes Duræus
Eccles[ias]tes Britannus.

Scripsi Holmiæ 7. Aprilis 1638.

To Axel Oxenstierna
(Stockholm, 8 April 1638.)

lllustrissæ & Magnificentiss:e D:ne.

Constitueram hæc Scripta apposita ipse coram offerre Illustnti
V:ræ hoc die sed propter impedimentum aliquod ab infirmitate
subi-tanea; id officij iam cogor intermittere: rem tamen ipsam non
iudi-caui negligendam. Rogo igitur ut sibi tantum otij Excelhia V:ra
sumere non grauetur, quantum sufficiet ad hæc scripta perpendenda:
nam posthac non constitui in hoc genere amplius esse molestus, si
hæc Scrupulis satisfacere nequeant, tam Vestris quam Theologicis.
Vera Innocentiå nihil est fidentius; pura Charitate nihil est
simpli-cius; Dei timore nihil est Prudentius. In primo meipsum, in Secundo
proximum, in Tertio Deum respicio, in hoc conatu hisce utor
con-siliarijs, nam hæc sunt meæ in rebus Spiritualibus tractandis polit[iæ]
fundamentalia axiomata. Ergo nec integritatem meam in dubio
relin-quere [ ]2 tractatus ex Charitate pura susceptos, & [ad]2 Charitatem
tendentes sordide e manibus deponere debeo, nec possum propter
Dei timore[m] scandalorum Causas sine causa conceptas negligere,
ne mea quadam Socordia ex irenico studio polemicum existat. Ergo

1 Oxenstiernska saml. RA.

2 Some words illegible.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 14:09:49 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/kyrkohist/1933/0328.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free