- Project Runeberg -  Kyrkohistorisk Årsskrift / Trettiotredje årgången, 1933 /
330

(1900)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Meddelanden och aktstycken - Brev från John Durie åren 1636—1638 utg. av Gunnar Westin

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

2-]Ö

meddelanden och aktstycken

suscipere quamprimum illa scripta quæ D:no Joh. Matthæi
commu-nicare destinaui, parata habebo. Nihil enim est quod me iam
Am-plius detinet, aut in quo mea præsentia vel cuiquam vel causæ utilis
esse queat. Præstituo igitur mihi ad summum spatium decern aut
quatuordecim dierum. Interea si quod testimonium de meis hoc in
loco studijs quale antehac petij mihi Concedere non inconsultum
videatur; illud gratum erit, & scopo utile; sed si occulta sint
impedimenta quæ hoc permittere non possunt, nihil urgeo.

Conabor D:no Magistro Jacobo Pastori (si intellexero ilium non
omnino refugere meum aspectum & præsentiam) amice valedicere;
& ab omnibus eodem animo recedam quo accessi; id est beneuolo
& ad omnia Christianæ Charitatis & fraterni officij munera
paratis-simo. Hane in hisce parrhesiam & familiaritate[m] & in Capitibus
heri Excellræ V:ræ considerationi oblatis meam in re perpendenda
Sollicitudinem atque Simplicitatem quæso boni consulat; omnia enim
proficiscuntur a debito respectu & animo illius qui futurus est & est
Illustriss:æ Excellentiæ V:ræ

Devotus in Christo Servus
Johannes Duræus.

Dabam e musæo 6. Non. Maj 1638.

To Axel Oxenstierna
(Stockholm, May 1638.)

Capita quædam rerum ad Evangelicam Concordiam
promovendam facientia: Quæ Illustriss:o D:no Axelio
Oxenstierna Fæderis Evangelici Directori Magnoque
Regni Sveciæ Cancellario submisse offert
conside-randa Johannes Duræus Eccles[ias]tes Britannus.

Cum &: omni homini Christiano, & inprimis Evangelij Ministro,
nihil ullo loco aut tempore com[m]endatius esse debeat, quam
scan-dali tam privati quam publici devitandi tollendique studium: & mihi
in negotio Reconciliationis Evangelicæ difficili occupato, præ alijs
illud sit omni modo necessarium propter varias satanæ artes quas
hisce rerum circumstantijs & alibi, & hoc in loco, non ignoro
dein-ceps ab illo adhiberi posse. Ideo nulla ratione ab animo meo
im-petrare possum, ut relicto scandali & dissidij inter memet &
Aro-siensem Episcopum fomite ex håc Ecclesia ad aliam me conferam.
Ergo judicavi summopere convenire publicæ ædificationi, ut ego serio
despicerem, eà quå decet verum Christianum & Pacificum
Theolo-gum animi simplicitate; Annon inter me & ilium Episcopum ulla

1 Oxenstiernska saml. (RA). A tergo: Capita Rerum quarunda[m]
conside-randa a Joh. Duræo oblata. Considering the contents I suppose it to have been
written in the beginning of May, 1638. Cf. Durie to Hartlib, ",5 1638.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 14:09:49 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/kyrkohist/1933/0340.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free