- Project Runeberg -  Kyrkohistorisk Årsskrift / Trettiotredje årgången, 1933 /
342

(1900)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Meddelanden och aktstycken - Brev från John Durie åren 1636—1638 utg. av Gunnar Westin

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

2-]Ö

meddelanden och aktstycken

turum, nam peccata mea mihi remissa esse scio, quia ex animo
condonavi omnibus omnia. Deus suo Spiritu sancto nos dehinc
elementer in omnibus regat ad nominis sui gloriam: Amen! Vale,
ab eo qui est, & esse revera studebit, si vivat
Reverendæ Dig:tis V:ræ

Servus in Christo ad officia beneuolentiæ paratus,

Johannes Duræus
Valetudinarius.

Scribebam Holmiæ 4:to Julij A:o 1638.

Inscriptio.

Admodum Rev:do & I)octiss:o Præsuli atque D:no, I):no Johanni
Rudbeckio S. S. Theologiæ D:ri &c Epis:po Arosiensi honorando.

To Jacob Zebrozynthius.1
(Stockholm, 4 July 1638.)

Rev:de & Clariss:e Vir,

Postquam acceperam ab Illustriss:is hujus Regni D:nis
Regen-tibus Dimissionem mihi non ingratam, &: cum jam omnia ad iter
præparaveram, atque adeo in ipso quasi Discessus puncto versarer,
inopinata ægritudo me invasit, in lectum dejecit, & hactenus hic
detinuit. In eo statu cum, ut par est, serio de salute animæ meæ
cogitarem, & vitæ meæ anteactæ rationes expenderem, præsertim
autem actiones hoc in loco boni publici causå susceptas, ut animam
ab omni secreto fermento repurgatam, sive morerer sive diutius
vi-verem, Deo consecrare possem: Votum, in languore constitutus, hocce
in chartå appositå consignatum concepi, & Deo redemptori meo
nuncupavi: ut nempe illud si morerer extaret in testimonium meæ
circa hoc institutum quod tractavi Integritatis; sin vero viverem
obli-garet me eo magis ad constantiam & Justitiam in recto Instituto
observandam & retinendam adversus omnes difficultates. Jam vero
quoniam incipio paululum convalescere, & apprehendo post meum
ex hoc loco discessum, si ab omni parte omnium suspicionibus &
de meo conatu diffidentijs satisfactum non fuerit, fieri posse ut
in-commoda aliqua ex tractatibus in hoc loco meis, ad Ecclesiæ
Evan-gelicæ & causæ communis, å vestro statu hucusque promotæ,
detri-mentum redundent. Ideo judicavi mihi incumbere, ut quantum
possum præcaverem, ne occulta animorum inter Ecclesiasticos vulnera,
quantum quidem å mea parte fieri potest incurata relinquerentur.
Atque ijs ut medela afferetur cum nullum aliud pharmacum invenire

1 Copy in Oxenstiernska saml. (RA . A tergo: Copia Ep[isto]læ ad D:m
Mag. Jacobum Zebrasinthum pastorem Holmensem missæ a Joh. Duræo in Julio
An:o 1638.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 14:09:49 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/kyrkohist/1933/0352.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free