- Project Runeberg -  Kyrkohistorisk Årsskrift / Trettiosjunde årgången, 1937 /
261

(1900)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - II. Meddelanden och aktstycken - Salomon Kraft, Ärkebiskop Olof Björnssons supplik till påven

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

S. KRAFT, ÄRKEBISKOP OLOF BJÖRNSSONS SUPPLIK TILL PÅVEN 261

[1.] Insinuat beatudine uestre archiepiscopus Vpsalensis et eius
suffraganei in regno Swecie, quod propter tenuitatem suorum
reddi-tuum- oportet eos sustentacionem pro maiori parte recipere a
visi-tacionibus subditorum. Set contingit de antiquata consuetudine abusu
pocius, quod quamuis ipsi cum ad uisitaciones ipsas descendunt
euectionum numeris Lateranensis consilii sint contenti tamen milites
et armigeri houales nuncupati ad eos in magna multitudine uidelicet
centum uel circa confluunt, et ut sepius plures, quos de premissa
consuetudine non possunt sine graui scandalo euitare. Sitque fit,
quod euectionum ipsarum excrescentibus et multiplicatis propterea
numeris, et eisdem archiepiscopo et suffraganeis nequeuntibus ipsis
militibus et armigeris de propriis facultatibus prouidere, adeo ecclesie
et persone ecclesiastice visitate grauantur, quod dum longi temporis
victum breuis hora consumpserit, remanent in longius obligate.
Cum igitur talis consuetudo nequeat inibi pro lege reputata extyrpari,
eis indulgere dignimini, ut quauis constitucione contraria non obstante
possint eorum singuli per ydoneam uel ydoneas personas huiusmodi
uisitacionis officium exercere, et nichilominus annis singulis ab
uniuersis ecclesiis in quibus per duas noctes procuraciones racione
uisitaciones eiusdem consueuerunt recipere, duos florenos de
Klo-rentia uel eorum ualorem, ab i 11 is uero, qui per unam noctem unicam
ipsis procuracionem impendunt vnum florenum auri percipere ualeant
et taliter uisitatos ad hoc per se uel alium seu alios per censuram
ecclesiasticam, auctoritate uestra sublato appellationis remedio
coher-cere, prouiso quod pro eis uisitantes dum uisitant septem
euectioni-bus sint contenti, et si eas excreuerint, excommunicacionis sententiam
incurrant eo ipso, nisi tales pro ipsis uisitantes de proprio eorundem
satisfacere uelint pro illis, qui ad ipsos recurrerint, dum taliter
visitabunt. Sine lectione.

[2.] Item quia statim cum rex et principes regni Swetie,
quam-cumque leuiter offendantur, retractant et reuocant omnem
ecclesiasticam libertatem et partem decimarum, que ohm consueuerat decima
pauperum appellari, super qua parte tanquam fundamento edificium
fabrice ecclesie Vpsalensis consurgit et sunt in ea fundate prebende
canonicorum et pauperum studentium Parisiis, quasi omnes inhibent
eis däri. Ob quam inhibicionem dicti capitulum et ecclesia
Omnibus libertatibus ecclesiasticis iam infra viginti vnum annos per
integros nouem annos totaliter caruerunt. Ita eciam quod propter
defectum sustentacionis cogebantur ipsi canonici ecclesiam
cathe-dralem quasi desolatam relinquere et aput alias rurales et
parrochia-les ecclesias residere. Supplicat deuotissime Sanctitati uestre
archiepiscopus predictus, quatinus priuilegia felicis recordationis regis
Magni et filii sui Byrgheri regis super iuribus, libertatibus et decimis
supradictis Vpsalensi ecclesie et personis ecclesiasticis regni eiusdem
indulta et concessa, quorum quidem originalia cum sigill Is eorundem

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 14:10:49 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/kyrkohist/1937/0279.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free