- Project Runeberg -  Kyrkohistorisk Årsskrift / Fyrtioandra årgången, 1942 /
224

(1900)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - II. Meddelanden och aktstycken - Henrik Sandblad, Petrus Jonæ Helsingus’ teologiska föreläsningar i Uppsala 1574

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

224

henrik sandblad

hornet: in
Iohan:
io et ii

hornet 114 in
Iohan:
[fol. 49r]

21 cap:

inversio
i Pet: 5

16 Cap:
20 Cap:

[fol. 49v]

Spiritum Sanctum quoruncunque remiseritis peccata remittuntur eis
quoruncunque retinueritis retenta sunt. Sciendum enim est ligare
in Matthæo et remittere apud Iohannem, atque contra solvere in Matthæo
et retinere apud Iohannem idem prorsus significare. Si igitur idem iuris
concessum est omnibus quod cum Petro promissum videtur, certe nulla
in re erit ille collegis superior Sed urgent adhuc adversarij in eo certe
erit Petrus superior, quod et communiter et seorsim accepit, quod alijs
non datur nisi in commune. Sed in promptu1 est, quod cum Augustino
et Cypriano respondemus, non ideo hoc fecisse Christum ut Petrum
reliquis præferret, Sed ut Ecclesiæ unitatem sic commendaret. Cyprianus
enim inquit in persona vnius hominis, Dominum dedisse omnibus claves
ut omnium vnitatem denotarent. hoc utique fuisse reliquos ut erat Petrus,
pari consortio præditos et honoris et potestatis, Sed exordium fieri ut
Ecclesia una monstraretur.

Augustinus si in Petro non esset Ecclesiæ mi[ni]sterium non ei
dice-ret Dominus, Tibi dabo claves Ecclesiæ, si enim hoc Petro dictum est,
non habet Ecclesia, si autem ecclesia habet, Petrus quando claves
accepit totam ecclesiam designavit, et alibi, cum interrogati essent omnes,
Petrus solus respondet, Tu es Christus, et ei dicitur Tibi dabo claves,
II Quasi ligandi et solvendi2 solus acceperit potestatem3, cum et illud
unus pro omnibus dixerit et hoc cum omnibus tanquam personam gerens
ipsius vnitatis acceperat, ideo unus pro omnibus quia unitas est in [-con-fessio[ne]-] {+con-
fessio[ne]+} omnibus.

Penultimo autem loco instituti colloqui[i], ubi Christus Petro
promi-serat claves regni cælorum, statim subiungit quodcunque ipse ligaverit
aut solverit in terra ratum in cælo quoque, ex quo loco adversarij
pa-riter inserunt Petrum cum suis successoribus, mandato Christi totius
Ecclesiæ presidem esse, præsertim cum apud Iohannem seorsim dicatur
de Petro, Petre amas me pasce oves meas, Responsio, verum ut firma
sit hæc proba tio ostendant prius oportet non aliud esse solvere aut
ligare quam Ecclesiæ totius orbis præsidere? nec aliud esse pascere oves
Domini, quam summam potestatem in omnes habere? Atqui ut
man-datum Petrus à Deo acceperat, ita alios omnes præsbiteros4 serio
ad-hortatur, ut gregem Domini pascant scilicet5 ministerio verbi, vnde
facile colligere est aut illo Christi dicto nihil præ alijs datum esse Petro,
aut Petrum ius quod acceperat cum alijs ex aequo communicasse, vt
autem nostra sententia sit evidentior, vide alijs6 ex verbis Christi quid
sit ligare aut solvere? nempe retinere et remittere peccata quod enim
apud Matt: Petrc dicitur quicquid solveris et ligaveris in terra etc:
hoc Christus apud Iohan: omnibus dicit Apostolis quorum remiseritis
peccata remissa sunt et quorum retinueritis retenta sunt in cælo. Vtraque
itaque verborum forma non alio referri debet, || quam ad ministerium
verbi quod dum Apostolis commendabat Dominus simul hoc ligandi

1 cod proptu 2 cod solvandi 3 cod potestatum 4 cod præsbeteros

5 cod scilii 6 cod annus

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 14:11:51 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/kyrkohist/1942/0234.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free