- Project Runeberg -  Kyrkohistorisk Årsskrift / Fyrtioandra årgången, 1942 /
236

(1900)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - II. Meddelanden och aktstycken - Hans Cnattingius, Handlingar rörande tillkomsten av Gustav II Adolfs bibel 1618

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

236

hans cnattingius

nervis quasi detracüs ipsum robur atque substantiam textus exhiberet.
Hæc ad caput in partes dividendum quasi manuductionem præbent,
atque ad rem aliquam in capite vel libro investigandam quasi
Mercu-riales statuæ sunt quo citius et facilius inveniatur. Per concordantias
ut notum est !oca alia in margine citata intelligimus, quibus res eadem
vel supra est descripta, vel infra repetitur et inculcatur, quæ ad veriorem
scripturarum intellectum et usum quantum habeant momenti, notius
est, quam ut hic commemorare sit necessum. Talia ut eo plura et
cer-tiora haberemus, non tantum ea quæ in una aliqua Bibliorum editione
habentur, sed etiam ex pluribus simul colligeremus, ex Hüttero,
Osian-dro, Pagnino et aliis: sic tarnen ut nulluni locum apponeremus, quin
prius investigatus et examinatus esset an apposite vel secus esset
cita-tus. Explicationes ditficiliorum locorum quod attinet, eas sub textu
cuilibet capiti subjungendas duximus, atque in his primo retinendas
quæ in priori exemplari haberentur, his adiiciendas ubi opus videretur
plures ex Luthero, ex Hütteri Bibliis Germanicis, Osiandro aut quæ ex
inspectione fontium aut collatione scripturarum alias peti possent,
præsertim in iis locis qui ab adversariis, Pontificiis, Calvinianis, aut
aliis pro falsis eorum opinionibus palliandis depravari solent, ut
simpli-ciores haberent, cum verum talium intellectum, tum quod
adversario-rum cavillationibus sit respondendum, ita tamen ut nulla talis
expli-catio admitteretur quin probe expensa et ab omnibus collegis
appro-bata esset, neque has præter necessitatem multiplicandas, ne opus
ni-mium excresceret, aut lectori tædium pareret.

In Chronologia Bucholceri supputationem sequi visum est, cum
quod rationes suæ Chronologiæ haud contemnendas habeat, tum quod
eam præcipuos nostræ sententiæ Theologos in suorum Bibliorum
edi-tionibus secutos vidimus. Neque parum nos movit quod interregnum
illud ii annorum ante Regem Usiam in numerum annorum manifesto
textus testimonio referat, quod ab aliis præter causam videtur
omis-sum.

In summitate cujusque folii ab utraque facie titulum collocaremus
qui rem vel generaliter indicaret, quæ in folio vel facie illa continetur,
vel si illud pro rerum varietate fieri non posset, qui rem maxime
insig-nem indigitaret, quod etiam ad rerum et historiarum inventionem
magnum momentum speramus allaturum.

In textu ipso aut versione plane nihil innovandum, ne quidem
lite-ram aut apicem in syllabicatione. Præter id unum: nempe ubi voces
nonnullæ duriuscule in nar desinunt, r, in fine omitteretur, ut pro
Eng-lanar, mennenar: Englarna, mennerna poneretur, quia caninæ istæ
ter-minationes jam absolefæ iniö multis risui esse cæperint.

In cæteris plane nihil mutavimus, partim quod V. D:tum
authori-tate hac in re destituebamur, partim ne apud infirmos qui facile
offen-duntur, aliqua suspicio oboriretur, aliquid in hac editione in gratiam
alicujus esse mutatum. Alias hujus rei rationes habuimus etiam plu-

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 14:11:51 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/kyrkohist/1942/0246.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free