- Project Runeberg -  95 teser till upplysning om avlatens kraft /
13

(1917) [MARC] Author: Martin Luther Translator: Gustaf Norrman
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Disputatio D. Martini Luther Theologi, Pro Declaratione Virtutis Indulgentiarum

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

13
44.
Quia per opus caritatis crescit caritas et fit homo melior, sed
per venias non fit melior, sed tantummodo a poena liberior.
45.
Docendi sunt Christiani, quod, qui videt egenum et neglecto
eo dat pro veniis, non indulgentias papae, sed indignationem dei
sibi vendicat.
46.
Docendi sunt Christiani, quod nisi superfluis abundent neces-
saria, tenentur domui suae retinere et nequaquam propter venias
effundere.
47.
Docendi sunt Christiani,
non praecepta.
quod redemptio veniarum est libera,
48.
Docendi sunt Christiani, quod papa, sicut magis eget, ita magis
optat in veniis dandis pro se devotam orationem quam promptam
pecuniam.
49.
Docendi sunt Christiani, quod veniae papae sunt utiles, si non
in eas confidant, sed nocentissimae, si timorem dei per eas amittant.
50.
Docendi sunt Christiani, quod, si papa nosset exactiones ve-
nialium praedicatorum, mallet basilicam s. Petri in cineres ire quam
aedificari cute, carne et ossibus ovium suarum.
51.
Docendi sunt Christiani, quod papa, sicut debet, ita vellet etiam
vendita (si opus sit) basilica s. Petri de suis pecuniis dare illis, a
quorum plurimis quidam concionatores veniarum pecuniam eliciunt.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:13:26 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/luther95/0015.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free