Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Påfvedömet.
I. Constitutum (donatio) Constantini imperatoris. —
Omkp. 750 (?). — Utdrag.
II. Et dum hec predicante beato Silvestrio
agnoscerem et beneficiis ipsius beati Petri integre me sanitati
comperi restitutum, utile iudicavimus una cum omnibus
nostris satrapibus et universo senatu, optimatibus etiam
et cuncto populo Romano, gloriae imperii nostri
subia-centi, ut, sicut in terris vicarius filii Dei esse videtur
constitutus, etiam et pontifices, qui ipsius principis
apostolorum gerunt vices, principatus potestatem amplius,
quam terrena imperialis nostrae serenitatis mansuetudo
habere videtur concessam, a nobis nostroque imperio
obtineant; eligentes nobis ipsum principem apostolorum
vel eius vicarios firmos apud Deum adesse patronos. Et
sicut nostra est terrena imperialis potentia, eius
sacrosanctam Romanam ecclesiam decrevimus veneranter
honorare, et amplius quam nostrum imperium et terrenum
thronum sedem sacratissimam beati Petri gloriose
exaltari, tribuentes ei potestatem et gloriae dignitatem atque
vigorem et honorificentiam imperialem.
12. Atque decernentes sancimus, ut principatum
teneat, tam super quattuor precipuas sedes Antiochenam,
Alexandrinam, Constantinopolitanam et Hierosolimitanam,
quamque etiam super omnes universo orbe terrarum Dei
ecclesias; et pontifex, qui pro tempore ipsius sacrosanctae
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>