- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
15

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

tanto gravius pondus est sacerdotum, quanto etiam pro
ipsis regibus hominum in divino reddituri sunt examine
rationem. Et paucis interpositis, inquit: Nosti itaque inter
haec, ex illorum te pendere iudicio, non illos ad tuam velle
redigi voluntatem.

Talibus ergo institutis talibusque fulti auctoritatibus,
alii reges, alii imperatores excommunicaverunt. Nam, si
speciale aliquod de personis principum requiritur
exemplum, beatus Innocentius papa Archadium imperatorem,
quia consensit, ut sanctus Iohannes Chrisostomus a sede
sua pelleretur, excommunicavit. Alius item Romanus
pontifex, Zacharias videlicet, regem Francorum, non tam
pro suis iniquitatibus quam pro eo, quod tantae potestati
non erat utilis, a regno deposuit; et Pipinum Caroli
Magni imperatoris patrem in eius loco substituit;
om-uesque Francigenas a iuramento fidelitatis, quod illi
fecerant, absolvit. Quod etiam ex frequenti auctoritate
saepe agit sancta ecclesia, cum milites absolvit a vinculo
iuramenti, quod factum est his episcopis, qui apostolica
auctoritate a pontificali gradu deponuntur. Et beatus
Ambrosius, licet sanctus non tamen universalis ecclesiae
episcopus, pro culpa, quae ab aliis sacerdotibus non adeo
gravis videbatur, Theodosium Magnum imperatorem
excommunicans ab ecclesia exclusit. Qui etiam in suis
scriptis ostendit, quod aurum non tam pretiosius sit
plumbo, quam regia potestate sit altior dignitas
sacerdotalis, hoc modo circa principium sui pastoralis scribens:
Honor, fratres, et sublimitas episcopalis nullis poterit
com-parationibus adaequari. Si regum fulgori compares et
principum diademati, longe erit inferius, quam si plumbi
metallum ad auri fulgorem compares; quippe cum videas regum
colla et principum submitti genibus sacerdotum et,
exosculata eorum dextera, orationibus eorum credant se
communiri. Et post pauca: Haec cuncta, fratres, ideo nos
praemisisse debetis cognoscere, ut ostenderemus: nichil esse in
hoc saeculo excellentius sacerdotibus, nichil sublimius
episcopis reperiri.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0038.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free