- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
16

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Meminisse etiam debet fraternitas tua: quia maior
potestas exorcistae conceditur, cum spiritualis imperator
ad abiciendos demones constituitur, quam alicui laicorum
causa saecularis dominationis tribui possit. Omnibus nempe
regibus et principibus terrae, qui religiose non vivunt et
in actibus suis Deum ut oportet non metuunt, demones
(heu proh dolor) dominantur et misera eos servitute
confundunt. Tales enim non divino ducti amore sicut
religiosi sacerdotes ad honorem Dei et utilitatem
animarum praeesse cupiunt; sed ut intolerabilem superbiam
ostentent animique libidinem expleant, ceteris dominari
affectant. De quibus beatus Augustinus in libro primo
de doctrina Christiana dicit: Cum vero etiam eis, qui sibi
naturaliter pares sunt, hoc est hominibus, quilibet dominari
affectaty intolerabilis omnino superbia est. Porro exorcistae,
ut diximus, super demones a Deo imperium habent; quanto
igitur magis super eos, qui demonibus subiecti et membra
sunt demonum. Si ergo his tantum praeminent
exorcistae, quanto amplius sacerdotes.

Praeterea omnis rex Christianus ad exitum veniens,
ut inferni carcerem evadat, ut de tenebris in lucem
tendat, ut de peccatorum vinculis in Dei iudicio
absolutus appareat, sacerdotis opem supplex ac miserandus
requirit. Quis autem non modo sacerdotum verum etiam
laicorum, in extremis positus, pro suae animae salute
terreni regis imploravit auxilium? Quis vero regum vel
imperatorum aliquem Christianum ex imposito sibi officio
valet sacro baptismate ex diaboli potestate eripere et
inter filios Dei connumerare sanctoque chrismate
praemunire? Et quod maximum est in christiana religione, quis
eorum valet proprio ore corpus et sanguinem Domini
conficere? vel cui eorum data est potestas ligandi
sol-vendique in coelo et in terra? Ex quibus aperte
colligitur, quanta potestate praecellat dignitas sacerdotum.
Aut quis eorum potest aliquem clericum in sancta
ecclesia ordinare? quanto minus pro aliqua culpa eum
deponere? Namque in ecclesiasticis ordinibus maioris est

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0039.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free