- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
17

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

potestatis, deponere quam ordinare. Episcopi enim
possunt alios episcopos ordinare, sed nullo modo sine
auctoritate apostolicae sedis deponere. Quis igitur, vel tenuiter
sciolus, sacerdotes dubitet regibus anteferri? Quodsi reges
pro peccatis suis a sacerdotibus sunt iudicandi, a quo
rectius quam a Romano pontifice iudicari debent?

Ad summam, quoslibet bonos Christianos multo
convenientius, quam malos principes, reges intelligi decet.
Isti enim, gloriam Dei querendo, se ipsos strenue regunt;
at illi, non quae Dei sunt sed sua quaerentes, sibimet
hostes, alios tyrannice opprimunt. Hi veri regis Christi,
illi vero diaboli corpus sunt. Isti ad hoc sibi imperant,
ut cum summo imperatore aeternaliter regnent; illorum
vero id potestas agit, ut cum tenebrarum principe, qui
rex est super omnes filios superbie, aeterna dampnatione
dispereant.

Nec valde sane mirandum est, quod mali pontifices
iniquo regi — quem, adeptis male per eum honoribus,
diligunt metuuntque — consentiunt; qui, symoniace
quoslibet ordinando, Deum pro vili etiam pretio vendunt.
Nam, sicut electi insolubiliter suo capiti uniuntur, ita et
reprobi, maxime contra bonos, ei, qui malitiae caput est,
pertinaciter foederantur. Contra quos profecto non tam
disserendum quam pro eis est lacrimosis planctibus
ingemendum: ut omnipotens Deus illos a laqueis sathanae,
quibus captivi tenentur, eripiat et, vel post pericula, ad
agnitionem veritatis tandem aliquando perducat.

Haec de regibus et imperatoribus, qui, saeculari gloria
nimium tumidi, non Deo sed sibi regnant. Sed quia nostri
est officii, unicuique secundum ordinem vel dignitatem,
qua videtur vigere, exortationem distribuere,
imperatoribus et regibus ceterisque principibus, ut elationes maris
et superbiae fluctus comprimere valeant, arma humilitatis
Deo auctore providere curamus. Scimus enim: quia
mundana gloria et saecularis cura eos permaxime, qui
praesunt, ad elationem trahere solet; qua semper, neglecta
humilitate, propriam querendo gloriam, fratribus cupiant

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0040.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free