- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
19

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

huius mundi honore? Qui, licet ore aliquando dicant:
Mea culpa pro multorum occisione, tamen corde
gaudent in sui quasi honoris extensione; noluntque non
fecisse, quod egerunt; neque dolent, quod fratres suos in
Tartarum compulerunt. Cumque ex toto corde eos non
penitet neque volunt humano sanguine adquisita vel
detenta omittere, illorum penitentia apud Deum sine digno
penitentiae fructu manet. Unde profecto valde est
timendum; atque ad memoriam eorum crebro revocandum:
quod, sicut praefati sumus, a mundi principio paucissimi
per diversa terrarum regna reges sancti ex innumerabili
eorum multitudine reperiuntur; cum in una tantum
pontificum seriatim succedentium sede, videlicet Romana, a
tempore Petri apostoli ferme centum inter sanctissimos
computentur. Cur autem hoc, nisi quia reges terrae et
principes, vana gloria illecti, sicut praelibatum est, quae
sua sunt spiritualibus rebus praeferunt; religiosi autem
pontifices, vanam gloriam despicientes, quae Dei sunt
carnalibus rebus praeponunt. Illi in se delinquentes facile
puniunt, in Deum peccantes aequo animo ferunt; isti in
se peccantibus cito ignoscunt, Deum offendentibus non
leviter parcunt. Illi, terrenis actibus nimium dediti,
spiritualia parvi pendunt; isti, coelestia sedulo meditantes,
quae sunt terrena, contemnunt.

Admonendi ergo sunt omnes Christiani, qui cum
Christo regnare cupiunt: ne ambitione saecularis potestatis
regnare affectent; sed potius prae oculis habeant, quod
beatus Gregorius papa sanctissimus in libro pastorali
admonet, dicens: Inter haec itaque quid sequendum est, quid
tenendum, nisi ut virtutibus pollens coactus ad regimen
veniat, virtutibus vacuus nec coactus accedat? Quodsi ad
apostolicam sedem, in qua rite ordinati meritis beati Petri
apostoli meliores efficiuntur, qui Deum timent coacti cum
magno timore veniunt; ad regni soliupi cum quanto
timore ac tremore accedendum est, in quo etiam boni et
humiles — sicut in Saul et David cognoscitur —
deteriores fiunt. Nam quod de apostolica sede praelibavimus,

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0042.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free