- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
48

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

nales nihil de camera papae recipiant nec de aliis eidem
ecclesiae tempore vacationis obvenientibus undecunque;
sed ea omnia ipsa vacatione durante sub ejus, cujus fidei
et diligentiae camera eadem est commissa, custodia
maneat, per eum dispositioni futuri pontificis reservanda.
Qui autem aliquid receperint, teneantur extunc a
perceptione quorumlibet redituum ad ipsos spectantium
abstinere, donec de receptis taliter plenariam satisfactionem
impendant. Iidem quoque cardinales accelerandae
provisioni sic vacent attentius, quod se nequaquam de alio
negotio intromittant, nisi forsan necessitas adeo urgens
incideret, quod eos oporteret de terra ipsius ecclesiae
deferenda, vel ejus parte aliqua, providere; vel nisi aliquod
tam grande, tam evidens periculum immineret, quod
omnibus et singulis cardinalibus praesentibus concorditer
videreter illi celeriter occurendum. Sane si aliquis de
praedictis cardinalibus conclave praedictum, ut supra
exprimitur, non intraverit aut intrans absque manifesta
causa infirmitatis exierit, ipso minime requisito, nec in
ejusdem electionis negotio ulterius admittendo, per alios
ad eligendum summum pontificem libere procedatur. Si
vero infirmitate superveniente idem conclave aliquem ex
eis exire contingat, ipsa etiam infirmitate durante poterit,
ejus suffragio non requisito, ad electionem procedi. Sed
si ad alios post sanitatem sibi redditam seu antea redire
voluerit, vel etiam si alii absentes, quos per decem dies
diximus expectandos, supervenerint re integra, videlicet
antequam eidem ecclesiae sit de pastore provisum, in
eodem negotio, in illo statu, in quo ipsum invenerint,
admittantur, praemissa tam de clausura quam de
servientibus, cibo ac potu et reliquis, cum aliis servaturi. Porro, si
quando Romanum pontificem extra civitatem praedictam,
in qua erat cum sua cura residens, contigerit ab hac luce
migrare, teneantur cardinales in civitate, in cujus
territorio seu districtu idem pontifex obiit, convenire, nisi sit
forsitan interdicta vel contra ecclesiam Romanam in
aperta rebellione persistat. Quo casu in alia viciniori

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0071.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free