- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
49

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

*

conveniant, quae similiter nec interdicto subjaceat, nec
sit, ut praedicitur, aperte rebellis. In hac etiam civitate,
tam quoad expectationem absentium, quam quoad
habitationem communem, clausuram, et cetera omnia, in domo
episcopali, vel alia qualibet eisdem cardinalibus
deputanda, eadem observentur, quae superius, obeunte dicto
pontifice in ea, in qua cum sua residebat curia, sunt
expressa.

Praeterea, quia parum est jura condere, nisi sit qui
eadem tueatur, adjiciendo sancimus, ut dominus, aliique
rectores, et officiales civitatis illius, in qua Romani
pontificis celebranda fuerit electio, auctoritate nostra, et
ejusdem approbatione concilii, potestate sibi tradita
praemissa omnia et singula plene ac inviolabiliter sine fraude
ac dolo aliquo faciant observari, nec cardinales ultra
quam praemittitur arcere praesumant. — — —

XVI. Bonifacius viii. — Constitutio de libertate
ecclesiastica. — Rom, 24 febr. 1296.

Bonifacius episcopus, servus servorum Dei, ad per- •
petuam rei memoriam. Clericis laicos infestos opido
tradit antiquitas; quod et presentium experimenta temporum
manifeste declarant, dum, suis finibus non contenti,
nituntur in vetitum, ad illicita frena relaxant nec
prudenter attendunt, quam sit eis in clericos
ecclesiasti-casve personas et bona interdicta potestas, ecclesiarum
prelatis, ecclesiis ecclesiasticisque personis, regularibus
et secularibus, imponunt onera grauia, ipsosque talliant
et [eis] collectas imponunt, ab ipsis suorum prouentuum
vel bonorum dimidiam, decimam seu vicesimam vel
quam-uis aliam portionem aut quotam exigunt et extorquent,
eosque moliuntur multifarie subicere seruituti sueque
submittere ditioni. Et (quod dolenter referimus) nonnulli
ecclesiarum prelati ecclesiasticeque persone, trepidantes
ubi trepidandum non est, transitoriam pacem querentes,
plus timentes maiestatem temporalem offendere quam eter-

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0072.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free