- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
56

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

terminum neque terram nihilque, quod iure potestativo
permaneat, nullatenus contradicat neque abstrahere audeat
vel celare; et ut nemo fugitivos fiscales suos, qui se
in-iuste et cum fraudes liberas dicunt, celare neque
abstrahere cum periurio vel alio inienio presumat.

5. Ut sanctis ecclesiis Dei neque viduis neque
or-phanis neque peregrinis fraude vel rapinam vel aliquit
iniuriae quis facere presumat; quia ipse domnus imperator,
post Domini et sanctis eius, eorum et protector et
defensor esse constitutus est.

6. Ut beneficium domni imperatoris desertare nemo
audeat, propriam suam exinde construere.

7. Ut ostile bannum domni imperatori nemo
preter-mittere presumat, nullusque comis tam presumtiosum sit,
ut ullum de his, qui hostem facere debiti sunt, exinde vel
aliqua propinquitatis defensionem vel cuius muneris
ado-lationem dimittere audeant.

8. Ut nullum bannum vel preceptum domni
imperatori nullus omnino in nullo marrire praesumat, neque opus
eius tricare vel inpedire vel minuere, vel in alia contrarius
fierit voluntati vel praeceptis eius. Et ut nemo debitum
suum vel censum marrire ausus sit.

9. Ut nemo in placito pro alio rationare usum
habeat defensionem alterius iniuste, sive pro cupiditate
aliqua, minus rationare valente vel pro ingenio rationis
suae iustum iudicium marrire vel rationem suam minus
valente opprimendi studio. Sed unusquisque pro sua causa
vel censum vel debito ratione reddat, nisi aliquis isti
infirmus aut rationes nescius, pro quibus missi vel priores,
qui in ipso placito sunt, vel iudex, qui causa huius rationis
sciat, rationetur con placito; vel si necessitas sit, talis
personae largitur in rationem, qui omnibus provabilis sit
et qui in ipsa bene noverit causa; quod tamen omnino
fiat secundum convenientiam priorum vel missorum, qui
praesentem adsunt. Quod et omnimodis secundum
iusti-tiam legem fiat; adque praemium, mercedem vel aliquo
malae adulationis ingenio vel defensione propinquitatis ut

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0079.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free