- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
65

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

iurii omnino non permittant, qui hoc pessimum scelus
christiano populo auferre necesse est. Si quis autem post
hoc in periurio probatus fuerit, manum dextera se
perdere sciat; tamen hereditatem propria priventur usque
ad nostrum iudicium.

37. Ut hii, qui patricidia vel fratricidia fecerit,
avunculum, patruum vel aliquem ex propinquis occiderint, et
iudicium episcoporum, presbiterorum caeterorumque
iudicium obhedire et consentire noluerint, quod ad salutem
animae suae iustumque iudicium solvendum missi nostri et
comitis in tali custodia coartent, ut salvi sint nec
caete-rum populum quoinquinent, usque dum in nostra presentia
perducatur; et de res propria sua interim nihil habeant.

38. Similiter et his fiat, qui inlicitis et incestis
con-iunctionibus reprehensi sunt correcti et nec se
emendare volunt neque episcopis neque presbiteris suis
obtemperare et bannum nostrum praesumunt contempnere.

39. Ut in forestes nostras feramina nostra nemine
furare audeat, quod iam multis vicibus fieri
contradiximus ; et nunc iterum banniamus firmiter, ut nemo amplius
faciat, sicut fidelitatem nobis promissa unusquisque
conservare cupiat, ita sibi caveat. Si quis autem comis vel
centenarius aut bassus noster aut aliquis de
ministerialibus nostris feramina nostra furaverit, omnino ad nostra
presentia perducantur ad rationem. Caeteris autem vulgis,
qui ipsum furtum de feraminibus fecerit, omnino quod
iustum est conponat, nullatenusque eis exinde aliquis
relaxetur. Si quis autem hoc sciente alicui perpetratum,
in ea fidelitate conservatam, quam nobis promiserunt et
nunc promittere habent, nullus hoc celare audeat.

40. Novissime igitur ex omnibus decretis nostris
nosse cupimus in universo regno nostro per missos
nostros nunc directos, sive inter ecclesiasticos viros,
episcopos, abbates, presbiteros, diaconus, canonicos, omnes
monachos sive sanctimoniales, qualiter unusquisque in
suum ministerium vel professione nostrum bannum vel
decretum habeat conservatum, vel ubi civibus ex his dig-

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0088.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free