- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
69

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

III. Karl den store. — Capitula, quae pro iustitiis
infra patriam facieudis constituta sunt. — 811—813.

1. De termino causarum et litium statuimus, ut,
ex quo bonae memoriae domnus Pippinus rex obiit et nos
regnare coepimus, causae vel lites inter partes factae
atque exortae discutiantur et congruo sibi iudicio
terminentur; prius vero, id est ante obitum praedicti domni
Pip-pini regis, causae commissae vel omnino non moveantur
vel salvae usque ad interrogationem nostram reserventur.

2. Ut episcopi, abbates, comites et potentiores
quique, si causam inter se habuerint ac se pacificare noluerint,
ad nostram iubeantur venire praesentiam, neque illorum
contentio aliubi diiudicetur, neque propter hoc pauperum
et minus potentium iustitiae remaneant. Neque comes
palatii nostri potentiores causas sine nostra iussione finire
praesumat, sed tantum ad pauperum et minus potentium
iustitias faciendas sibi sciat esse vacandum.

8. Ut, quandocumque testes ad rem quamlibet
discutiendam quaerendi atque eligendi sunt,, a misso nostro
et comite, in cuius ministerio de rebus qualibuscumque
agendum est, tales eligantur, quales optimi in ipso pago
inveniri possunt. Et non liceat litigatores per praemia
falsos testes adducere, sicut actenus fieri solebat.

4. Ut nullus homo in placito centenarii neque ad
mortem neque ad libertatem suam amittendam aut ad res
reddendas vel mancipia iudicetur, sed ista aut in
praesentia comitis vel missorum nostrorum iudicentur.

5. Ut missi nostri diligenter inquirant et
describere faciant unusquisque in suo missatico, quid
unusquisque de beneficio habeat vel quot homines casatos in ipso
beneficio.

6. Quomodo eadem beneficia condricta sunt, aut
quis de beneficio suo alodem comparavit vel struxit.

7. Ut non solum beneficia episcoporum, abbatum,
abbatissarum atque comitum sive vassallorum nostrorum,

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0092.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free