- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
76

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

V. Ludvig i. — Capitulare missorum. — 819.

Haec sunt capitula praecipue ad legationem missorum
nostrorum ob memoriae causam pertinentia, de quibus
videlicet causis ipsi agere debeant.

Legatio omnium missorum nostrorum haec est:

Primo ut, sicut iam aliis missis iniunctum fuit,
iu-stitiam faciant de rebus et libertatibus iniuste ablatis;
et si episcopus aut abbas aut vicarius aut advocatus aut
quislibet de plebe hoc fecisse inventus fuerit, statim
restituatur. Si vero vel comes vel actor dominicus vel alter
missus palatinus hoc perpetravit et in nostram
potestatem redegit, res diligenter investigata et descripta ad
nostrum iudicium reservetur.

2. Volumus autem, ut de his libertatibus et rebus
reddendis, quae in nostra vestitura sunt, primo per optimos
quosque inquiratur; et si per illos inveniri non possit,
tunc per eos, qui post illos in illa vicinia meliores sunt;
et si nec per illos rei veritas inveniri potest, tunc liceat
litigantibus ex utraque parte testes adhibere; et si
discordaverint, secundum constitutionem a nobis
promulgatam examinentur.

3. De pauperibus et viduis et pupillis iniuste
oppressis, ut adiuventur et releventur.

4. De iniustis occasionibus et consuetudinibus
no-viter institutis, sicut sunt tributa et telonei in media via,
ubi nec aqua nec palus nec pons nec aliquid tale fuerit,
unde iuste census exigi possit, vel ubi naves subtus
pontes transire solent, sive in medio flumine, ubi nullum est
obstaculum, ut auferantur; antiquae autem ad nostram
notitiam deferantur.

5. De honore ecclesiarum, ut per omnia eis
exhibeatur, sicut nuper a nobis cum consensu omnium fidelium
nostrorum constitutum est; et ut hoc missi nostri
omnibus in sua legatione constitutis notum efficiant.

6. De nonis et decimis, ut secundum iussionem
nostram dentur.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0099.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free