- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
77

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

7. De locis dandis ad claustra canonicorum facienda,
si de eiusdem ecclesiae rebus fuerit, reddatur ibi; si de
alterius ecclesiae vel liberorum hominum, commutetur;
si autem de fisco nostro fuerit, nostra liberalitate
concedatur.

8. De observatione praeceptorum nostrorum et
in-munitatum, ut ita observentur, sicut a nobis et ab
antecessoribus nostris constitutum est.

9. De his, qui per occasionem inmunitatis iustitiam
facere renuunt, ut hoc observetur, quod a nobis
constitutum est.

10. De locis iamdudum sacris et nunc spurcitia
foedatis, ut iuxta possibilitatem in antiquum statum
reformentur.

11. De beneficiis nostris, quae destructa inveniuntur,
hoc impleatur, quod nuper a nobis constitutum est.

12. De nova moneta et de falsa moneta et de
dispectu litterarum nostrarum et de latronibus coercendis
vel puniendis et de faidis pacandis, de homicidiis
prohibendis, de periuriis et falsis textibus conpescendis, de
his omnibus vel caeteris his similibus hoc, quod modo
constituimus, omnibus adnuntietur et in futurum observetur.

13. Hoc volumus ut missi nostri observent, ut,
quic-quid de his causis vel simul vel singillatim emendare
potuerint, emendent, et ea quae emendaverint diligenter
scriptis notent; et hoc sic peragere curent, quatenus
iuste reprehendi a quoquam nullatenus possint. Et quae
facere debent aut possunt, nullatenus praetermittant, immo
caveant, ne, quod absit, aut gratia alicuius aut honoris
aut timoris sive odii causa illud, quod agere debent,
omittant. Et summopere studeant, ut hoc, ’quod per se
efficere non possunt, nobis notum faciant; et omnimodis
praevideant, ut per singula capitula tam verbis quam scriptis
de omnibus, quae illic peregerint, nobis rationem reddere
valeant.

14. De placitis siquidem, quos liberi homines
observare debent, constitutio genitoris nostri penitus observanda

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0100.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free