- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
78

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

atque tenenda est, ut videlicet in anno tria solummodo
generalia placita observent, et nullus eos amplius
placita observare compellat, nisi forte quilibet aut accusatus
fuerit aut alium accusaverit aut ad testimonium
perhibendum vocatus fuerit. Ad caetera vero, quae centenarii
tenent, non alius venire iubeatur, nisi qui aut litigat aut
iudicat aut testificatur.

15. Ut de debito, quod ad opus nostrum fuerit
re-wadiatum, talis consideratio fiat, ut is, qui ignoranter
peccavit, non totum secundum legem conponere cogatur,
sed iuxta quod possibile visum fuerit; is vero, qui tantum
mala voluntate peccavit, totam legis conpositionem
cogatur exsolvere.

16. Ut nullus ad palatium vel in hostem pergens
vel de palatio vel de hoste rediens tributum, quod
tra-sturas vocant, solvere cogatur.

17. Ut pontes publici, qui per bannum fieri
solebant, anno praesente in omni loco restaurentur.

18. Ut clerici et monachi et servi fugitivi ad loca
sua redire iubeantur.

19. Ut nullus episcopus nec abbas nec comis nec
abbatissa centenarium comitis advocatum habeat.

20. Ut vicarii et centenarii, qui fures et latrones
vel celaverint vel defenderint, secundum sibi datam
sententiam diiudicentur.

21. Ut comites et vicarii et centenarii de
constitutione legis ammoneantur, qua iubetur, ut propter
iu-stitiam pervertendam munera non accipiant.

22. De forestibus nostris, ut, ubicumque fuerint,
diligentissime inquirant, quomodo salvae sint et defensae, et
ut comitibus denuntient, ne ullam forestem noviter
instituant; et ubi noviter institutas sine nostra iussione
invenerint, dimittere praecipiant.

23. Ut, ubicumque ipsi missi aut episcopum aut
abbatem aut alium quemlibet quocumque honore praeditum
invenerint, qui iustitiam facere vel noluit vel prohibuit,

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0101.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free