- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
91

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Si vero filium non habuerit, et abiaticum ex masculo filio
reliquerit, pari modo beneficium habeat, servato usu
maiorum walvassorum in dandis equis et armis suis
senioribus. Si forte abiaticum ex filio non reliquerit, et fratrem
legitimum ex parte patris habuerit, si seniorem offensum
habuit, et sibi vult satisfacere et miles eius effici, beneficium,
quod patris sui fuit, habeat. Insuper etiam omnibus modis
prohibemus, ut nullus senior de beneficio suorum militum
cambium aut precariam aut libellum sine eorum consensu
facere praesumat. Illa vero bona, quae tenet proprietario
iure aut per praecepta aut per rectum libellum sive per
precariam, nemo iniuste eos disvestire audeat. Fodrum
de castellis, quod nostri antecessores habuerunt, habere
volumus; illud vero, quod non habuerunt, nullo modo
exigimus. Si quis hanc iussionem infregerit, auri libras
centum componat, medietatem camerae nostrae, et
medietatem illi, cui dampnum illatum est.

Signum domni Chuonradi, serenissimi Romanorum
imperatoris augusti.

Kadolohus cancellarius vice Hermanni
archicancel-larii recognovi.

Datum 5 kalendas iunii, indictione 5, anno
dominice incarnationis 1037, anno autem domni Chuonradi
regis 13, imperatoris 11. Actum in obsidione Mediolani
feliciter. Arnen.

X. Henrik iv. — Fridseder.

a) Riksfrid. — Mainz; 6 jan. 1103. — Utdpag (up
Annales Augustani).

Anno ab incarnatione Domini 1103 Heinricus imperator Mogontiae
pacem sua manu firmavit et instituit, et archiepiscopi et episcopi propriis
manibus firmaverunt. Filius regis iuravit et primates totius regni, duces,
marchiones, comites et alii quam multi. Dux Welfo et dux Pertolfus et
dux Fridcricus iuraverunt eandem pacem usque ad pentecosten et inde
per quatuor annos. Iuraverunt, dico, pacem ecclesiis, clericis, monachis,
laicis, mercatoribus, mulieribus ne vi rapiantur, Iudeis.

Iuramentum tale est:

Nullus alicuius domum hostiliter invadat, nec
incendio devastet, nullus aliquem capiat propter pecuniam,

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0114.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free