- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
109

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

3. Ad observanda praecepta divinae legis poena vel
supplicio temporali seu praesentis saeculi nemo evangelica
scriptura compelli praecipitur.

4. Solius novae legis divinae praecepta, vel ad ipsa
per necessitatem sequentia, et quae secundum rectam
rationem fieri aut omitti convenit, propter aeternam salutem
necesse servari, antiquae vero legis nequaquam omnia.

5. In divinis novae legis praeceptis aut prohibitis
neminem mortalem dispensare posse, permissa vero
prohibere, obligando ad culpam aut poenam pro statu praesentis
saeculi vel venturi, solum posse generale concilium aut
fidelem legislatorem humanum, nullumque aliud partiale
collegium vel singularem personam, cujuscunque
conditionis exsistat.

6. Legislatorem humanum, solam civium
universitatem esse, aut valentiorem illius partem.

7. Decretales vel decreta Romanorum aut aliorum
quorumlibet pontificum, communiter aut divisim absque
concessione legislatoris humani constituta, neminem
obligare poena vel supplicio temporali seu saeculi hujus.

8. In humanis legibus solum legislatorem vel illius
auctoritate alterum dispensare posse.

9. Principatum electum aut alterum qualecunque
officium a sola electione auctoritatem habentis ad illam,
nullaque alia confirmatione seu approbatione, pendere.

10. Cujuslibet principatus aut alterius officii per
electionem instituendi, praecipue vim coactivam habentis,
electionem a solius legislatoris expressa voluntate pendere.

11. Solum unum numero supremum principatum esse
debere in civitate vel regno.

12. Personas et ipsarum qualitatem ac numerum ad
officia civitatis, sic quoque civilia omnia, determinare, ad
principantis fidelis auctoritatem secundum leges aut
probatas consuetudines tantummodo pertinere.

13. Nullum principantem, eoque minus collegium
partiale vel singularem personam, cujuscunque conditionis
exsistat, alienorum actuum, monasticorum aut civilium, absque

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0132.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free