- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
120

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

tores et ceteri principes, necnon comites, barones,
nobiles, civitates seu ipsarum communitates premissa omnia
literis et juramentis suis firmare et ad ea bona fide ac
sine dolo implenda efficaciter se debeant obligare .
Quicunque vero literas hujusmodi dare renuerit, penas illas
ipso facto incidat, quas pro personarum conditione per
premissa singulis duximus infligendas.

6. Si quis autem princeps elector aliusve princeps
cujuscunque conditionis aut status, feudum vel feuda a
sacro tenens imperio, aut comes, baro vel nobilis seu
successores talium vel heredes supra et infra scriptas
imperiales nostras constitutiones et leges adimplere noluerit
aut eis contraire presumpserit, si quidem talis princeps
elector constiterit, extunc ceteri sui coelectores a suo
ipsum deinceps excludant consortio, ipseque voce
electionis et aliorum principum electorum loco, dignitate
ca-reat atque jure, nec investiatur de feudis, que a sacro
imperio visus fuerit obtinere. Alius vero princeps aut
vir nobilis, ut prefertur, in has nostras leges
committens similiter non investiatur de feudis, que a sacro
imperio vel alias obtinet a quocumque, et nichilominus
omnes penas premissas suam concernentes personam incidat
eo ipso.

7. Quamvis autem universos principes, comites,
barones, nobiles, milites, clientes, civitates quoque et
communitates illarum ad prestandum cuilibet principi electori
vel ejus nunciis prefatum conductum, ut predicitur,
indistincte velimus et decreverimus obligari, nichilominus
eorum cuilibet singulares conductus et conductores pro
regionum et locorum adjacentia cuilibet magis aptos
duximus designandos, ut statim per sequencia plenius
apparebit.

8. Primo namque regem Boemie sacri imperii
ar-chipincernam conducent archiepiscopus Maguntinensis,
Bambergensis et Herbipolensis episcopi, burgravii
Nu-rembergenses; item illi de Hohenloch, de Wertheim, de

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0143.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free