- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
147

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

dederit de nece venerabilium et illustrium nostrorum et
sacri Romani imperii tam ecclesiasticorum quam
secula-rium principum electorum seu alterius eorundem (nam et
ipsi pars corporis nostri sunt; eadem enim severitate
voluntatem sceleris quam effectum puniri jura voluerunt), ipse
quidem utpote majestatis reus gladio feriatur, bonis ejus
omnibus fisco nostro addictis; 2. filii vero ejus, quibus
vitam imperiali specialiter lenitate concedimus (paterno
enim deberent perire supplicio, in quibus paterni, hoc est
hereditarii, criminis meciuntur exempla), a materna vel
avita, omni eciam proximorum hereditate et successione
habeantur alieni, testamentis aliorum nihil capiant, sint
perpetuo egentes et pauperes, infamia eos paterna semper
comitetur, ad nullum unquam honorem, nulla prorsus
sacramenta perveniant, sint postremo tales, ut hiis perpetua
egestate sordentibus sit et mors solacium et vita
supplicium. 3. Denique jubemus eos esse notabiles sine venia,
qui pro talibus unquam apud nos intervenire temptaverint.
4. Ad filias sane eorum, quolibet numero fuerint, Falcidiam
tantum ex bonis matris, sive intestata defecerit, volumus
pervenire, ut habeant mediocrem pocius filie alimoniam
quam integrum et emolumentum aut nomen heredis
consequantur ; mitior enim circa eas debet esse sententia, quas
pro infirmitate sexus minus ausuras esse confidimus. 5.
Emancipaciones quoque, que a predictis sive in filios post
legem dumtaxat latam sive in filias fuerint collata, non
valeant. 6. Dotes, donaciones quorumlibet, postremo item
alienaciones, quas ex eo tempore qualibet fraude vel jure
factas esse constiterit, quo primum memorati de ineunda
faccione ac societate cogitaverint, nullius statuimus esse
momenti; 7. Uxores sane predictorum recuperata dote (si
in ea condicione fuerint, ut, que a viris titulo donacionis
acceperint, filiis debeant reservare) tempore, quo
usufruc-tus absumitur, omnia ea fisco nostro se relicturas esse
cognoscant, que juxta legem filiis debebantur; 8. Falcidia
eciam ex hiis rebus filiabus tantum, non eciam filiis
deputetur. 9. Id quod de predictis eorumque filiis cavimus,

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0170.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free