- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
164

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

sunt, et de eadem dabunt residuum illis, quibus
voluerint, et quos magis egere crediderint, ob remedium
anime nostre et genitoris nostri regis Ludovici et
antecessorum nostrorum. De altera medietate precipimus
custodibus averi nostri et omnibus hominibus
Parisiensi-bus, quod eam custodiant ad opus filii nostri, donec ad
etatem veniat, in qua consilio Dei et sensu suo possit
regere regnum.

20. Si autem tam nos quam filium nostrum mori
contingeret, precipimus, quod averum nostrum per
manum septem predictorum pro anima nostra et filii nostri
pro arbitrio suo distribuatur. Quam cito etiam certum
esset de morte nostra, volumus, quod averum nostrum,
ubicumque foret, ad domum episcopi Parisiensis
portaretur et ibi custodiretur, et postea de eodem fiet, quod
disposuimus.

21. Precipimus etiam regine et archiepiscopo, ut
omnes honores, qui, dum vacant, pertinent ad
donationem nostram, quos honeste poterunt retinere, sicut
ab-batie nostre et decanatus et alie quedam dignitates,
in manu sua teneant, donec a servitio Dei redierimus,
et quos retinere non poterunt, donent secundum Deum
et assignent consilio fratris B., et hoc faciant ad
honorem Dei et utilitatem regni. Si autem in via moreremur,
volumus, ut honores et dignitates ecclesiarum donent illis,
quos magis dignos viderint.

Quod ut firmum et stabile permaneat, presentem
paginam sigilli nostri auctoritate et regii nominis
charactere inferius annotato precipimus confirmari.

Actum Parisius, anno verbi incarnati mcxc, regni
nostri anno xi, adstantibus in palatio nostro, quorum
nomina subposita sunt et signa. S. comitis Thibaldi
dapi-feri nostri. S. Guidonis buticularii. S. Matthei camerarii.

S. Radulfi constabularii. Data vacante cancellaria.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0187.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free