- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
169

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

gravamina dominus rex et nos non possemus ulterius
tolerare. Actum apud Sanctum Dionysium, anno Domini
millesimo ducentesimo trigesimo quinto, mense septembri.
[Hae litterae sunt sigillatae viginti et octo sigillis.]

b) Baronernas förbund mot prelaterna. —1246.
Quia clericorum superstitio, non attendens, quod
bellis et quorundam sanguine sub Carolo Magno et aliis
regnum Franciae de errore gentilium ad fidem catholicam sit
conversum, primo quadam humilitate nos seduxit, quasi
vulpes se nobis opponentes, ex ipsorum castrorum
reliquiis, quae a nobis habuerant fundamentum,
jurisdictior-nem saecularium principum sic absorbent, ut filii
servorum secundum suas leges judicent liberos et filios
liberorum, quamvis secundum leges priorum triumphatorum
deberent a nobis potius judicari, et per novas
constitutiones non deberet antecessorum nostrorum
consuetudinibus derogari; cum nos deterioris conditionis faciant, quam
Deus etiam voluit esse gentiles, cum dixerit: Reddite quae
sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo. Nos omnes
regni majores attento animo percipientes, quod regnum
non per jus scriptum, nec per clericorum arrogantiam, sed
per sudores bellicos fuerit adquisitum, praesenti decreto
omnium juramento statuimus et sancimus, ut nullus
clericus vel laicus alium de cetero trahat in causam coram
ordinario judice vel delegato, nisi super haeresi,
matrimonio vel usuris, amissione omnium bonorum suorum et
unius membri mutilatione transgressoribus imminente,
certis a nobis super hoc exsecutoribus deputatis, ut sic
jurisdictio nostra resuscitata respiret, et ipsi hactenus ex nostra
depauperatione ditati, quibus Dominus propter eorum
superbiam profanas voluit revelare contentiones, reducantur
ad statum ecclesiae primitivae et, in contemplatione
viventes, nobis, sicut decet, activam vitam ducentibus,
ostendant miracula, quae dudum a saeculo recesserunt.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0192.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free