- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
171

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

m

6. Est autem aetas heredis masculi faciendi
homa-gium domino et habendi terram suam, quam cito idem
heres ingressus fuerit vicesimum primum annum.

7. De ballis et rachatis Cenomaniae dicunt idem
barones Cenomaniae, hoc excepto, quod vidua perdit ballum
terrae moventis ex parte patris puerorum in Cenomania,
quam cito se maritat, et ille, qui ballum habet, facit
ho-magium domino et solvit rachatum, nisi sit frater defuncti.

8. Sciendum est tamen, quod Feritas Bernardi et
castellania Feritatis aliam habet consuetudinem quantum
ad rachata.

9. Quia vero super aetate feminarum certa
consuetudo non inveniebatur, statuimus et ordinavimus assensu
baronum et militum praedictorum, quod femina non
maritata, postquam quintum decimum annum compleverit,
habeatur legitimae aetatis ad faciendum homagium domino
et ad habendum terram suam.

Haec omnia, prout superius continentur, de communi
consilio et assensu dictorum baronum et militum volumus
et praecipimus de cetero in perpetuum firmiter observari.

Quod ut perpetuae stabilitatis robur obtineat,
praesentem paginam sigilli nostri auctoritate et regii nominis
charactere inferius annotato fecimus confirmari.

Actum Aurelianis anno incarnationis dominicae 1246,
mense maio, regni vero nostri anno 20, astantibus in
palatio nostro, quorum nomina supposita sunt et signa.

Dapifero nullo. S. Stephani buticularii. S.
Johan-nis camerarii. Constabulario nullo.

VII. Ludvig den helige. — Ordinatio pro
reformatione morum. — Papis, dec. 1254.

Ludovicus, Dei gratia Francorum rex, universis
presens scriptum inspecturis, salutem.

Ex debito regie potestatis, pacem et quietem
subjectorum nostrorum, in quorum quiete quiescimus,
precordi-aliter affectantes, et adversus injuriosos et improbos, qui

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0194.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free