- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
176

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

coerceant, sed per manum senescalli aut judicis ea
repetant, sicut facerent, si baiJliviam non tenerent.

25. Porro, viam maliciis volentes precludere
quantum possumus, firmiter inhibemus, ne senescalli aut
inferiores baillivi in causis criminalibus vel civilibus
subditos nostros locorum mutatione fatigent, sed singulos in
illis locis audiant, ubi consueverunt audiri, ne gravati
laboribus et expensis cogantur cedere juri suo.

26. Quia vero nemo sine culpa vel causa privandus
est jure suo, baillivis nostris majoribus et minoribus
inhibemus, ne dissaisiant aliquem sine cause cognitione vel
nostro speciali mandato. Subditos etiam nostros novis
exactionibus, consuetudinibus, oneribus non affligant.
Ca-valcatas extorquende pecunie causa non mandent, sed ex
causa tantummodo necessaria, et tunc volentes personalem
facere cavalcatam ad eam redimendam data pecunia non
compellant.

27. Defensum etiam bladilis, vini vel mercium
aliarum non extrahendarum de terra, sine causa urgente,
non faciant, et tunc cum bono et maturo consilio nec
suspecto, et factum cum consilio sine consilio non
dissolvant, nec eo durante cuiquam faciant gratiam specialem.

28. Arma tamen Sarracenis deferri prohibemus et
tam victualia quam res alias omni tempore, quo [cum]
Christianis guerram habebunt. Inimicis autem nostris
nihil sine licentia nostra deferri volumus, nisi tempore,
quo treugam habebimus cum eisdem.

29. Demum perversam consuetudinem abolentes, que
in aliquibus curiis nostris circa judiciales expensas et
pe-nas subcumbentium in judiciis diu fuerat observata,
volumus et mandamus, [quod] in litis initio contestate reddant
pignora litigantes ad valorem decime partis litis vel
esti-mationis ejusdem, que pignora partibus reddantur, nec in
toto processu negotii levetur aliud pro expensis; sed eo
finito per compositionem vel summam solvat curie qui
victus fuerit partem decimam ejus, in quo succubuerit, vel
estimationem ejusdem. Et si ambo quadam parte victi

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0199.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free