- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
195

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

nis gratiam merebuntur apud Deum reges et principes et
ceteri christiani, in quibus terra quaerit respirare
praedicta, et non est, qui sustentet eam, ex omnibus filiis,
quos Deus ipse genuit, nec est, qui supponat manum, ex
omnibus, quos nutrivit? Clamat enim ad Dei filios
civitas Hierusalem, et suas exponit angustias, et in
remedium doloris ejus filiorum Dei implorat affectus. Si ergo
filius Dei es, dolores ejus recipias; tristare et dole cum
ipsa, si diligis bonum ejus. Tartari quidem pagani et
alii infideles eidem terrae succurrunt, et ei non
subveniunt in ea Christi sanguine pretioso redempti, nec est, qui
consoletur eam, ex omnibus caris ejus. Hoc a dissidiis
privatis obvenit, dum utilitas publica cupiditatis ardore
consumitur, nonnullis, quae sunt sua, quaerentibus, non
quae Christi, quorum peccata Deus, ultionum Dominus, non
solum in ipsis vindicat, sed etiam in progenies eorundem.

Tremenda sunt itaque Dei judicia et timenda,
quibus non parentes justitia damnabuntur; justus autem de
angustia liberabitur, et cadet impius in laqueum, quem
extendit. Tu vero, fili, communiens in tribus temporibus
vitam tuam, ordinando praesentia, rememorando praeterita
et praevidendo futura, sic te praepares in praemissis [et
aliis, sic reformes,- quod ad judicium Dei et nostrum ab
illo dependens non damnandus accedas], sed in praesenti
divinam gratiam et in futuro salvationis ac retributionis
aeternae gloriam merearis.

Datum Laterani, nonis decembris, pontificatus nostri
anno vn.

XIII. FÖregifven brefväxling mellan Boiiifacius
VIII och Filip IV.

a) Påfven till konungen.

Bonifacius episcopus, servus servorum Dei, Philippo
Francorum regi. Deum time, et mandata ejus observa.
Scire te volumus, quod in spiritualibus et temporalibus
nobis subes. Beneficiorum et praebendarum ad te colla-

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0218.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free