- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
207

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

ut vestram in hac parte conscientiam informarent,
no-strumque ad exauditionis petitionis suae animum facilius
inclinarent, ad sancta Dei evangelia tacta corporaliter
juramentis, quod hujusmodi crimina credebant esse vera
et se posse probare, quodque ipsa in generali concilio vel
alias, ubi et coram quibus expedire viderint et de iure
fuerit faciendum, ad finem debitum prosequentur; petentes
a nobis, tanquam fidei pugili et ecclesiae defensore, ac
archiepiscopis et episcopis supradictis, tanquam ecclesiae
fideique columnis, ut pro declaratione veritatis hujusmodi,
ut omnis error abscedat ac periculis et scandalis, quae
universali ecclesiae imminent, occurratur, convocationi et
congregationi dicti concilii generalis ad laudem divini
nominis, augmentum et exaltationem catholicae fidei,
honorem et bonum statum universalis ecclesiae ac totius
populi christiani, opem daremus et operam efficaces, cum in
talibus et similibus casibus semper directrix veritatis
exstiterit regia domus nostra. Nos autem, licet pudenda
patris proprio libenter pallio tegeremus, ob specialis tamen
devotionis et dilectionis zelum, quem ad praefatam
ecclesiam, matrem fidelium, sponsam Christi, cujus, tanquam
christianae legis et catholicae fidei zelatores, devotum nos
filium profitemur et defensorem recognoscimus specialem,
progenitorum nostrorum insequendo vestigia gerimus,
praemissa nequeuntes urgente conscientia sub conniventia vel
dissimulatione transire, praesertim .cum super excidio fidei
nostra et aliorum quorumlibet, et praecipue regum et
principum orbis terrae, deberet patientia reprobari,
hujusmodi propositionibus et objectionibus ac requisitionibus
auditis et plenius intellectis, ac super iis cum praelatis,
videlicet archiepiscopis, abbatibus, prioribus, universitate
Parisiensis studii, ac magistris in theologica facultate et
in utroque jure doctoribus, religiosis et aliis de regno
nostro oriundis ac etiam aliunde ac in regno ipso et alibi
praelaturas et beneficia obtinentibus, nec non baronibus
et aliis nobilibus, deliberatione et discussione habita
pleniori, convocationem et congregationem dicti concilii, ex

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0230.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free