- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
231

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

De illis vero, qui capti fuerint aliter quam per hoc
sacramentum, sit sicut esse solet et debet.

6. Et vicecomites, qui eos ceperint, ducant eos ante
justitiam sine alia summonitione quam inde habeant. Et cum
robatores vel murdratores vel latrones et receptores eorum,
qui capti fuerint per sacramentum vel aliter, tradantur
vicecomitibus, et ipsi recipiant eos statim sine dilatione.

7. Et in singulis comitatibus, ubi non sunt gaiolae,
fiant in burgo vel aliquo castello regis de denariis
regis et bosco ejus, si prope fuerit, vel de alio bosco
propinquo, per visum servientium regis, ad hoc, ut
vicecomites in illis possint illos, qui capti fuerint per ministros,
qui hoc facere solent, et per servientes suos, custodire.

8. Yult etiam dominus rex, quod omnes veniant ad
comitatus ad hoc sacramentum faciendum, ita quod
nullus remaneat pro libertate aliqua, quam habeat, vel curia
vel soca, quam habuerit, quin veniant ad hoc
sacramentum faciendum.

9. Et non sit aliquis infra castellum vel extra
castellum, nec etiam in honore de Walingeford, qui vetet
vicecomites intrare in curiam vel terram suam ad
videndos francos plegios, et quod omnes sint sub plegio; et
ante vicecomites mittantur sub libero plegio.

10. Et in civitatibus vel burgis nullus habeat
homines vel recipiat in domo sua vel terra sua vel soca sua,
quos non in manu capiat, quod eos habebit coram justitia,
si requisiti fuerint, vel sint sub franco plegio.

11. Et nulli sint in civitate vel burgo vel castello
vel extra, nec in honore etiam de Walingeford, qui
ve-tent vicecomites intrare in terram suam vel socam suam
ad capiendum illos, qui rettati fuerint vel publicati, quod
sint robatores vel murdratores vel latrones vel
receptores eorum, vel utlagati vel rettati de foresta; sed
praecipit, quod juvent illos ad capiendum eos.

12. Et si aliquis fuerit captus, qui fuerit saisiatus
de roberia vel latrocinio, si ipse fuerit diffamatus et
habeat malum testimonium de publicamento et non habeat

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0254.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free