- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
247

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

rantizare, respectum habebimus usque ad communem
terminum cruce signatorum; exceptis illis, de quibus
placitum motum fuit vel inquisicio facta per preceptum nostrum
ante suscepcionem crucis nostre. Cum autem redierimus
de peregrinacione nostra, vel si forte remanserimus a
pe-regrinacione nostra, statim inde plenam justiciam
exhibebimus.

53. Eundem autem respectum habebimus et eodem
modo de justicia exhibenda de forestis deafforestandis vel
remansuris forestis, quas Henricus pater noster vel
Ricar-dus frater noster afforestaverunt, et de custodiis terrarum,
que sunt de alieno feodo, cujusmodi custodias hucusque
habuimus occasione feodi, quod aliquis de nobis tenuit per
servicium militare, et de abbaciis, que fundate fuerint in
feodo alterius quam nostro, in quibus dominus feodi
dixerit se jus habere. Et cum redierimus vel si
remanserimus a peregrinacione nostra, super hiis conquerentibus
plenam justiciam statim exhibebimus.

54. Nullus capiatur nec imprisonetur propter
ap-pellum femine de morte alterius quam viri sui.

55. Omnes fines, qui injuste et contra legem terre
facti sunt nobiscum, et omnia amerciamenta facta injuste
et contra legem terre omnino condonentur, vel fiat inde
per judicium viginti quinque baronum, de quibus fit
men-cio inferius in securitate pacis, vel per judicium majoris
partis eorundem una cum predicto Stephano
Cantuari-ense archiepiscopo, si interesse poterit, et aliis, quos
se-cum ad hoc vocare voluerit. Et si interesse non poterit,
nichilominus procedat negocium sine eo, ita quod, si
aliquis vel aliqui de predictis viginti quinque baronibus
fuerint in simili querela, amoveantur quantum ad hoc
judicium, et alii loco illorum, per residuos de eisdem viginti
quinque tantum ad hoc faciendum electi et jurati,
substituantur.

56. Si nos disseisivimus vel elongavimus Walenses
de terris vel libertatibus vel rebus aliis sine legali
judicio parium suorum in Anglia vel in Wallia, eis statim

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0270.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free