- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
251

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

multis aliis. Data per manum nostram in prato, quod
vocatur Ronimed. [Runingmede] inter Windlesoram et Stanes,
quinto decimo die junii, anno regni nostri decimo septimo.

o

IX. Johan. — Åtgärder för Magna Chartas
verkställighet. — Runnymede, 19 Juni 1215.

Rex vicecomiti, warennariis, custodibus ripariarum
et omnibus baillivis suis in comitatu, salutem. Sciatis
pacem firmam esse reformatam per Dei gratiam inter nos
et barones et liberos homines regni nostri, sicut audire
poteritis et videre per cartam nostram, quam inde fieri
fecimus, quam etiam legi publice praecepimus per totam
bailliam vestram et firmiter teneri; volentes et districte
praecipientes, quod tu, vicecomes, omnes de baillia tua
secundum formam cartae praedictae jurare facias xxv
baronibus, de quibus mentio fit in carta praedicta, ad
mandatum eorundem vel majoris partis eorum, coram ipsis
vel illis, quos ad hoc atornaverint per litteras suas
patentes, et ad diem et locum, quos ad hoc faciendum
praefixerint praedicti barones vel atornati ab eis ad hoc.
Volumus etiam et praecipimus, quod xir milites de
comitatu tuo, qui eligentur de ipso comitatu in primo
comitatu, qui tenebitur post susceptionem litterarum istarum
in partibus tuis, jurent de inquirendis pravis
consuetudinibus tam de vicecomitibus quam eorum ministris,
fore-stis, forestariis, warennis et warennariis, ripariis et
earum custodibus, et eis delendis, sicut in ipsa carta
continetur. Vos igitur omnes, sicut nos et honorem nostrum
diligitis et pacem regni nostri, omnia in carta contenta
inviolabiliter observetis et ab omnibus observari faciatis,
ne per defectum vestri aut per excessum vestri pacem
regni nostri (quod Deus avertat) iterum turbari contingat.
Et tu, vicecomes, pacem nostram per totam bailliam tuam
clamari facias et firmiter teneri praecipias. Et in hujus
etc. vobis mittimus. Teste me ipso apud Runimede, xrx
die junii, anno regni nostri xvn.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0274.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free