- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
259

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

dis omnibus duos de discretioribus concanonicis vestris
ad dictos diem et locum mittatis, qui plenam habeant
potestatem vice vestra ad tractandum nobiscum una cum
praefatis praelatis et magnatibus super negotiis
antedic-tis, et ad ea facienda nomine vestro, quae vos ipsi
facere possetis, si praesentes ibidem essetis. Et hoc, sicut
nos et utilitatem regni nostri diligitis, nullatenus
omittatis. Teste rege apud Gloucestriam, xv die maji.

6) Edvard i. — 1282.

Rex vicecomiti Norfolciae et Suffolciae, salutem.
Quia Lewelinus filius Griffini et alii Walenses complices
sui, inimici et rebelles nostri, toties temporibus nostris
et progenitorum nostrorum regum Angliae pacem regni
nostri turbarunt et rebellionem suam et malitiam jam
resumptam continuare non desistunt animo indurato,
propter quod negotium, quod ad ipsorum versutiam
reprimendam jam incepimus de consilio procerum et magnatum
regni nostri necnon et totius communitatis ejusdem, [et] ad
praesens proponimus ad nostram et totius regni pacem
et tranquillitatem perpetuam Deo concedente finaliter
terminare, commodius etiam et decentius esse perpendimus,
quod nos et incolae terrae nostrae ad ipsorum
malitiam totaliter destruendam, pro communi utilitate,
laboribus et expensis fatigemur hac vice, licet onus difficile
videatur, quam hujusmodi turbatione per Walenses ipsos
nunc habita pro voluntate sua futuris temporibus
cruciari, prout tempore nostro et progenitorum nostrorum
contigit manifeste; tibi praecipimus, firmiter injungentes:

1. Quod venire facias coram nobis in octavis sancti
Hilarii apud Norhamptoniam aut coram fidelibus nostris,
quos ad hoc duxerimus deputandos, omnes illos de
bal-liva tua ad arma potentes et aptos, qui habent ultra
vi-ginti libratas terrae, et qui nobiscum in expeditione
nostra Wallensi non exsistunt;

2. Et quatuor milites de utroque comitatuum
praedictorum pro communitatibus eorundem comitatuum
habentes plenariam potestatem;

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0282.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free