- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
296

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

clesie, scientia conspicuum et virtute, ipsum in Norweiam
et Svetiam, concesso sibi plene legationis officio, duximus
destinandum. Rogamus itaque universitatem vestram et
hortamur, attente mandantes, quatenus eundem, cum ad
vos duce Christo pervenerit, tanquam salutis angelum
recipientes, hylariter et devote personam nostram in ipso,
sicut plenius poteritis, honoretis, eius taliter intendendo
salubribus mandatis et monitis, quod idem in vobis
devotionis gaudeat invenisse filios, et nos exinde processu
temporis habeatis ad condigni favoris gratiam obligatos.
Alioquin sententiam, quam idem tulerit in rebelles etc.
Datum Lugduni, m nonas novembris, anno quarto,
b) Fullmakt.

Innocentius, etc. venerabili fratri . . . episcopo
Sa-binensi, apostolice sedis legato, salutem etc. Arduis et
magnis negotiis — — — exitus salutaris [= föreg.].
Hanc enim nos, frater venerabilis, de te considerationem
habentes, qui es unum de dignioribus membrum ecclesiae,
scientia conspicuum et virtute, te in Norweiam et
Svetiam, concesso tibi plene legationis officio, duximus
destinandum, dantes fraternitati tue de fratrum nostrorum
consilio potestatem, ut, ascitis prelatis provinciarum
hu-iusmodi, et convocatis eorum nobilibus, quos videris
oportunos, eisque consultis, carissimo in Christo filio
nostro . . . illustri regi Norweie vice nostra corone regie
largiaris honorem. Tu autem commissam tibi
sollicitudinem sic prudenter et laudabiliter secundum gratiam
attributam tibi desuper prosequaris, quod Dei gloria et
ipsius ecclesie ac regis eiusdem decus inde proveniat, et
prefatis provinciis accrescat auctore Domino status
gratia salutaris. Datum ut supra.

XIV. Legatstatut för svenska kyrkan. — Skeninge,
1 mars 1248.

Dilectis in Christo fratribus omnibus in regno
Sue-chie constitutis, presentes litteras inspecturis, W., misera-

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0319.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free