- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
298

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

ille mulieres se anathematis uinculo innodatas. Si qua
autem iam est concubina uel uxor de facto, licet per
viam dampnacionis incedant, tamen infra annum
excom-municacionis uinculum non incurrant, sed si finito anno
non separentur omnino, nouerint se anathematis uinculo
innodatas, et caueant qui sic eas habuerint, ne
excommunicatis ulterius participent in peccato, quia, sicut iure
canonico est expressum, eodem uinculo ligarentur;
exceptis quinquagenariis sacerdotibus et feminis, qui si fidem
dederint et sub magna pena pecuniaria promiserint
episcopo de omnimoda continencia, et quod numquam in
eadem domo uel sub eodem tecto simul dormiant, poterit
eos episcopus, si ei bonum et tutum uidebitur, sustinere;
filii autem illorum, qui decetero tales uxores uel
concubinas acceperint, uel qui post annum nascituri sunt de hiis,
qui iam tales optinent mulieres, nichil percipiant ab
intestato de hiis, que pater eorum uel ecclesia possidebat,
et si acceperint, ipso facto sentenciam
excommunicacio-nis incurrant. Illis autem, qui iam nati sunt, uel qui
infra annum nascentur de mulieribus, que iam cum
sacerdotibus, licet dampnabiliter, demorentur, iugum de nouo
non inponimus, sed contestamur eos et, si filii non
supersunt, cognatos, quod mortaliter peccabunt et rapinam et
furtum committunt, si de hereditate sacerdotis uel
eccle-sie aliquid acceperint, et nisi restituant, Deo reconciliari
non possunt. Per testamentum autem possunt sacerdotes
licite relinquere cui placet, si quid ex hereditate uel
artificio aut doctrina seu ex dono eis facto,
contempla-cione non ecclesie sed persone, mortis tempore
possederunt. In aliis autem bonis, quia omnia sunt ecclesie,
non licet eis aliqua racione testari. Porro, bonos
sacerdotes, qui absque uxoribus et publicis seu cohabitantibus
concubinis uoluerint permanere, prerogatiua dilectionis et
fauore beniuolo prosequentes, de consilio et consensu
ar-chiepiscopi et suffraganeorum eius et auctoritate, qua
fungimur, apostolica, duximus statuendum, quod quicumque
decetero in domibus eorum et precipue fratrum predica-

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0321.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free